• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER DUODECIMUS

9.

Sicut Cain sacrificium ex terrae fructibus reprobatur, Abel autem sacrificium ex ovibus et earum adipe suscipitur, ita novi testamenti fides ex innocentia gratiae deum laudans veteris testamenti terrenis operibus anteponitur, quia etsi ante Iudaei recte illa fecerunt, in eo tamen infidelitatis rei sunt, quia Christo veniente iam tempus novi testamenti a tempore veteris testamenti non distinxerunt. Dixit enim deus ad Cain: Si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti. Qui si obtemperasset deo dicenti: Quiesce; ad te enim conversio eius, et tu dominaberis illius, ad se convertisset peccatum suum sibi hoc tribuens et confitens deo ac sic adiutus indulgentiae gratia ipse peccato suo dominaretur, non illo sibi dominante servus peccati fratrem occideret innocentem. p. 337,28 Sic et Iudaei, in quorum haec figura gerebantur, si quiescerent a sua perturbatione et tempus salutis per gratiam in peccatorum remissione cognoscentes audirent Christum dicentem: Non est opus sanis medicus, sed male habentibus; non veni vocare iustos, sed peccatores in paenitentiam, et: Omnis qui facit peccatum, servus est peccati, et: Si vos filius liberaverit, tunc vere liberi eritis, ad se convertissent peccatum suum in confessione, sicut in psalmo scriptum est, medico dicentes: Ego dixi, domine, miserere mei; sana animam meam, quoniam peccavi tibi, et eidem peccato, quamdiu esset adhuc in eorum mortali corpore, per spem gratiae liberi dominarentur. p. 338.10 Nunc autem ignorantes dei iustitiam et suam volentes constituere, elati de operibus legis, non humiliati de peccatis suis non quieverunt; et regnante peccato in eorum mortali corpore ad oboediendum de desideriis eius offenderunt in lapidem offensionis et exarserunt odio adversus eum, cuius opera videntes deo accepta esse doluerunt illo, qui caecus natus iam videbat, sibi dicente: Scimus, quia peccatores deus non exaudit, sed qui eum coluerit et voluntatem eius fecerit, hunc exaudit, tamquam hoc eis diceret: Super sacrificium Cain non respicit, sed super sacrificium Abel respicit. Itaque occiditur Abel minor natu a fratre maiore natu: occiditur Christus, caput populi minoris natu, a populo Iudaeorum maiore natu; ille in campo, iste in Calvariae loco.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung