10.
Interrogat deus Cain non tamquam ignorans eum, a quo discat, sed tamquam iudex reum, quem puniat, ubi sit frater eius. p. 338,26 Respondit ille nescire se nec eius se esse custodem: Usque adhuc quid nobis respondent Iudaei, cum eos dei voce, hoc est sanctarum scripturarum voce, interrogamus de Christo, nisi nescire se Christum quem dicimus? Fallax enim Cain ignoratio, Iudaeorum est falsa negatio. Essent autem quodam modo Christi custodes, si christianam fidem accipere et custodire voluissent. Nam qui custodit in corde suo Christum, non dicit quod Cain: Numquid ego custos sum fratris mei?Dicit deus ad Cain: ‛Quid fecisti? Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra’.: Sic arguit in scripturis sanctis vox divina Iudaeos. Habet enim magnam vocem Christi sanguis in terra, cum eo accepto ab omnibus gentibus respondetur: Amen. Haec est clara vox sanguinis, quam sanguis ipse exprimit ex ore fidelium eodem sanguine redemptorum. p. 339,11