• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER DUODECIMUS

11.

Dicit deus ad Cain: Et nunc maledictus tu a terra, quae aperuit os suum accipere sanguinem fratris tui de manu tua; quoniam operaberis terram, et non adiciet virtutem suam dare tibi; gemens et tremens eris in terra. Non dixit: maledicta terra, sed maledictus tu a terra, quae aperuit os suum excipere sanguinem fratris tui de manu tua. Maledictus est enim populus Judaicus infidelis a terra, id est ab ecclesia, quae aperuit os suum in confessione peccatorum accipere sanguinem Christi, qui fusus est in remissionem peccatorum de manu persecutoris nolentis esse sub gratia, sed sub lege, ut esset ab ecclesia maledictus, id est ut eum intellegeret et ostenderet ecclesia maledictum dicente apostolo: Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt legis. Deinde cum dixisset: Maledictus tu a terra, quae aperuit os suum accipere sanguinem fratris tui de manu tua, non dixit: Quoniam operaberis eam, sed ait: Quoniam operaberis terram et non adiciet virtutem suam dare tibi. p. 339,29 Unde non est necesse eandem terram intellegere operari Cain, quae aperuit os accipere sanguinem fratris de manu eius, sed ideo maledictus intellegitur ab hac terra, quoniam operatur terram, quae non adiciet virtutem suam dare illi; id est ideo populum Iudaeorum maledictum agnoscit et ostendit ecclesia, quoniam occiso Christo adhuc operatur terrenam circumcisionem, terrenum sabbatum, terrenum azymum, terrenum pascha, quae omnis terrena opratio habet occultam virtutem intellegendae gratiae Christi, quae non datur Iudaeis in impietate et infidelitate perseverantibus, quia novo testamento revelata est; p. 340,10 et non transeuntibus ad dominum non eis auferetur velamen, quod in lectione veteris testamenti manet, quia in solo Christo evacuatur, non ipsa lectio veteris testamenti, quae habet absconditam virtutem, sed velamen, quo absconditur. Unde Christo in cruce passo velum templi conscissum est, ut per Christi passionem revelentur secreta sacramentorum fidelibus ad bibendum eius sanguinem ore aperto in confessione transeuntibus. Propterea populus ille sicut Cain adhuc operatur terram, adhuc exercet operationem legis carnaliter, quae non ei dat virtutem suam, quia in ea non intellegit gratiam Christi. Propterea et in ipsa terra, quam Christus portavit, id est in eius carne, ipsi operati sunt salutem nostram crucifigendo Christum, qui mortuus est propter delicta nostra. Nec eis dedit eadem terra virtutem suam, quia non iustificati sunt virtute resurrectionis eius, qui resurrexit propter iustificationem nostram; p. 340,25 quia etsi crucifixus est ex infirmitate, sed vivit in virtute dei, sicut dicit apostolus. Haec ergo est virtus terrae illius, quam non ostendit impiis et incredulis. Unde nec resurgens eis, a quibus erat crucifixus, apparuit, tamquam Cain operanti terram, ut granum illud seminaretur, non ostendens eadem terra fructum virtutis suae. Quoniam operaberis inquit terram et non adiciet virtutem suam dare tibi.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy