17.
quod post septem dies, ex quo ingressus est Noe in arcam, factum est diluvium: quia spe futurae quietis, quae septimo die significata est, baptizamur; quod praeter arcam omnis caro, quam terra sustentabat, diluvio consumpta est: quia praeter ecclesiae societatem aqua baptismi quamvis eadem sit, non solum non valet ad salutem, sed valet potius ad perniciem; quod quadraginta diebus et quadraginta noctibus pluit: quia omnis reatus peccatorum, qui in decem praeceptis legis admittitur, per uniuersum orbem terrarum, qui quattuor partibus continetur – decem quippe quater ducta quadraginta fiunt – sive ille reatus, quod ad dies pertinet, ex rerum prosperitate sive, quod ad noctes, ex rerum adversitate contractus sit, sacramento baptismi caelestis abluitur; p. 246,24