20.
quod post dies quadraginta emissus corvus non est reversus, aut aquis utique interceptus aut aliquo supernatante cadavere illectus, significat homines immunditia cupiditatis teterrimos et ob hoc ad ea, quae foris sunt in hoc mundo, nimis intentos aut rebaptizari aut ab his, quos praeter arcam, id est praeter ecclesiam baptismus occidit, seduci et teneri ; p. 348,22 quod columba emissa non inventa requie reversa est, ostendit per novum testamentum requiem sanctis in hoc mundo non esse promissam. Post quadraginta enim dies emissa est, qui numerus vitam, quae in hoc mundo agitur, significat. Denique post septem dies dimissa, propter illam septenariam operationem spiritalem, olivae fructuosum surculum rettulit, quo significaret nonnullos etiam extra ecclesiam baptizatos, si eis pinguedo non defuerit caritatis, posteriore tempore quasi vespere in ore columbae tamquam in osculo pacis ad unitatis societatem posse perduci; p. 349,5 quod post alios septem dies dimissa reversa non est, significat finem saeculi, quando erit sanctorum requies, non adhuc in sacramento spei, quo in hoc tempore consociatur ecclesia, quamdiu bibitur, quod de Christi latere manavit, sed iam in ipsa perfectione salutis aeternae, cum tradetur regnum deo et patri, ut in illa perspicua contemplatione incommutabilis veritatis nullis mysteriis corporalibus egeamus. p. 349,13