22.
Quid deinde sibi velit deo loquente ad Noe et tamquam rursus ab exordio – quia multis modis eadem significari oportebat – figuram ecclesiae commendante: p. 350,12 quod progenies eius benedicitur ad implendam terram, quod dantur eis in escam cuncta animalia, sicut in illo disco Petro dicitur: macta et manduca! , quod eiecto sanguine iubentur manducare: ne vita pristina quasi suffocata in conscientia teneatur, sed habeat tamquam effusionem per confessionem, quod testamentum posuit deus inter se et homines atque omnem animam vivam, ne perdat eam diluvio, arcum, qui apparet in nubibus, qui numquam nisi de sole resplendet: illi enim non pereunt diluvio, separati ab ecclesia, qui in prophetis et omnibus diuinis scripturis tamquam in dei nubibus agnoscunt Christi gloriam, non quaerunt suam. Verum ne adoratores huius solis amplius tumescant, sciant ita significari Christum aliquando per solem, sicut per leonem, per agnum, per lapidem cuiusdam similitudinis causa, non proprietatis substantia. p. 350,27