24.
Quem autem non excitet, quem non vel informet vel confirmet in fide, quod ita benedicuntur duo illi, qui nuditatem patris honoraverunt quamvis aversi, velut quibus factum sceleratae vineae displicuerit? Benedictus inquit dominus deus Sem. Quamquam enim sit deus omnium gentium, quodam modo tamen proprio vocabulo et in ipsis iam gentibus dicitur deus Israhel. Et unde hoc factum est nisi ex benedictione Iapheth? In populo enim gentium totum orbem terrarum occupavit ecclesia. Hoc, prorsus hoc praenuntiabatur, cum diceretur: Latificet deus Iapheth et habitet in domibus Sem. Videte, Manichaei, videte! ecce in conspectu vestro est orbis terrarum: hoc stupetis, hoc doletis in populis nostris quia latificat deus Iapheth. p. 352,6 Videte, si non habitat in domibus Sem, id est in ecclesiis, quas filii prophetarum apostoli construxerunt! Audite, quid dicat Paulus iam fidelibus gentibus: Qui eratis inquit illo in tempore sine Christo, alienati a societate Israhel et peregrini testamentorum et promissionis spem non habentes et sine deo in hoc mundo. Per haec verba ostenditur, quod nondum habitabat Iapheth in domibus Sem. Sed paulo post quemadmodum concludat, advertite: Igitur iam inquit non estis peregrini et inquilini, sed estis cives sanctorum et domestici dei superaedificati supra fundamentum apostolorum et prophetarum ipso summo angulari lapide exsistente Christo Iesu. Ecce quomodo dilatatur Iapheth et habitat in domibus Sem, et tamen epistulas apostolorum, quibus haec omnia contestantur, tenetis, legitis, praedicatis. Ubi et vos ipsos deputaverim nisi in illa maledicta medietate, cui non est lapis angularis Christus, p. 353,22 quia nec in illo pariete vos agnoscimus, qui ex circumcisione credidit in Christum, unde erant et apostoli, nec in isto, qui est ex praeputio, unde sunt omnes ex ceteris gentibus in eandem unitatem fidei tamquam in pacem anguli concurrentes. Sed et omnes, qui quoslibet nostri canonis libros accipiunt et legunt, ubi Christus mortaliter natus et passus ostenditur, nec tamen eandem mortalitatem in passione nudatam consociato unitatis sacramento honorifice velant, sed sine scientia pietatis et caritatis nuntiant illud, unde omnes nati sumus, quamvis inter se dissentiant, et Iudaei ab haereticis et ipsi haeretici alii ab aliis, una tamen condicione servitutis vel ad aliquam attestationem vel ad aliquam probationem utiles sunt ecclesiae. Nam et de haereticis dictum est: Oportet et haereses esse, ut probati manifesti fiant inter vos. p. 353,9 Ite nunc et obiectate calumnias veteribus litteris sacris; hoc agite, servi Cham; ite, quibus viluit nudata caro, ex qua nati estis! Neque enim esset, unde vos quoquo modo christianos appellare possetis, nisi Christus, sicut a prophetis praenuntiatus est, venisset in mundum, bibisset de vinea sua calicem illum, qui transire non potuit, dormisset in passione sua tamquam in ebrietate stultitiae, quae sapientior est hominibus, atque ita nudaretur mortalis carnis infirmitas per occultum dei consilium fortior hominibus; quam nisi dei verbum suscepisset, nomen omnino christianum, quo et vos gloriamini, non esset in terris. Verum hoc agite, ut dixi; irridenter prodite, quod nos reverenter honoremus: utatur vobis ecclesia tamquam subditis sibi, ut probati manifesti fiant in ea. p. 353,21 Usque adeo nihil, quod vel habitura vel passura erat, prophetae illi tacuerunt, ut et vos ibi locis vestris inveniamus in vanitate perniciosa ad reprobos capiendos, utili autem ad probatos manifestandos.