• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER DUODECIMUS

30.

Ducitur populus per desertum: Baptizati omnes nondum perfruentes promissa patria, sed quod non vident sperando et per patientiam exspectando tamquam in deserto sunt; et illic laboriosae et periculosae temptationes, ne revertantur corde in Aegyptum; nec ibi tamen Christus deserit; nam et illa columna non recedit. p. 358,6 Et amarae aquae ligno dulcescunt: quia inimici populi signo crucis Christi honorificato mansuescunt. Et duodecim fontes septuaginta palmae arbores irrigantes apostolicam gratiam praefigurant populos in septenario numero decuplato rigantem, ut per septiforme spiritus donum legis decalogus impleatur. Et hostis intercludere molitus viam extensis Moysi manibus signo crucis dominicae superatur. Et morsus mortiferi serpentum exaltato et respecto aeneo serpente sanantur: quod verbis ipsius domini declaratur: Sicut exaltavit inquit Moyses serpentem in heremo, sic oportet exaltari filium hominis, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Itane ista non clamant? Tantane est surditas in cordibus duris? p. 358,18 Fit pascha in occisione ovis: occiditur Christus, de quo in evangelio dicitur: Ecce agnus dei, ecce qui tollit peccatum mundi. Prohibentur qui pascha faciunt ossa frangere: non franguntur in cruce ossa domini; attestatur evangelista hinc esse dictum: Os eius non comminuetis. Sanguine illiniuntur postes, ut pernicies depellatur: signantur signo dominicae passionis in frontibus populi ad tutelam salutis. Datur ibi lex quinquagesimo die post actum pascha: Venit spiritus sanctus quinquagesimo die post domini passionem. Dicitur illic scripta lex digito dei: Dicit dominus de spiritu sancto: In digito dei eicio daemonia. p. 359,4 Et clamat Faustus oculis clausis nihil se in illis litteris invenisse, quod ad praenuntiationem Christi pertineat! Quid autem mirum, si oculos habet ad legendum et cor ad intellegendum non habet, qui positus ante ostium clausum divini secreti non fide pietatis pulsat, sed elatione impietatis insultat? Plane ita sit, ita fiat, iustum est enim: claudatur superbis ianua salutis! veniat mansuetus, quem docet dominus vias suas, videat et haec in illis libris et cetera vel omnia vel quaedam, qualia credat in omnibus.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy