XII.
[XII] Et: De die et hora nemo scit neque angeli in caelo neque filius nisi pater. Hoc enim nescit quod nescientes facit, id est quod non ita sciebat ut tunc discipulis indicaret, sicut dictum est ad Abraham: Nunc cognovi quia times deum, id est nunc feci ut cognosceres, quia et ipse sibi in illa temptatione probatus innotuit. Nam et illud utique dicturus erat discipulis tempore opportuno, de quo futuro tamquam praeterito loquens ait: Iam non dicam vos servos sed amicos. Servus enim nescit voluntatem domini sui; vos autem dixi amicos quia omnia quae audivi a patre meo nota vobis feci; quod nondum fecerat, sed quia certo facturus erat quasi iam fecisset locutus est. Ipsis enim ait: Multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo. Inter quae intellegitur et: De die et hora. Nam et apostolus: Neque enim iudicavi me, inquit, scire aliquid in vobis nisi Christum Iesum et hunc crucifixum. Eis enim loquebatur qui capere altiora de Christi deitate non poterant. Quibus etiam paulo post dicit: Non potui loqui vobis quasi spiritalibus sed quasi carnalibus. Hoc ergo inter illos nesciebat quod per illum scire non poterant. Et hoc solum se scire dicebat quod eos per illum scire oportebat. Denique sciebat inter perfectos quod inter parvulos nesciebat; ibi quippe ait: Sapientiam loquimur inter perfectos. Eo namque genere locutionis nescire quisque dicitur quod occultat quo dicitur fossa caeca quae occulta est. Neque enim aliquo genere loquuntur scripturae quod in consuetudine humana non inveniatur quia utique hominibus loquuntur.
[24] Secundum formam dei dictum est: Ante omnes colles genuit me, id est ante omnes altitudines creaturarum, et: Ante luciferum genuit te, id est ante omnia tempora et temporalia; secundum formam autem servi dictum est: dominus creavit me in principio viarum suarum. Quia secundum formam dei dixit: Ego sum veritas, et secundum formam servi: Ego sum via. Quia enim ipse est primogenitus a mortuis, iter fecit ecclesiae suae ad regnum dei ad vitam aeternam, cui caput est ad immortalitatem etiam corporis, ideo creatus est in principio viarum dei in opera eius. Secundum formam enim dei principium est quod et loquitur nobis, in quo principio fecit deus caelum et terram; secundum formam autem servi: Sponsus procedens de thalamo suo. Secundum formam dei: Primogenitus omnis creaturae, et ipse est ante omnes et omnia in illo constant; secundum formam servi: Ipse est caput corporis ecclesiae. Secundum formam dei dominus gloriae. Unde manifestum est quod ipse glorificet sanctos suos. Quos enim praedestinavit, ipsos et vocavit; et quos vocavit, ipsos et iustificavit; quos autem iustificavit, ipsos et glorificavit. De illo quippe dictum est quod iustificet impium; de illo dictum est quod sit iustus et iustificans. Si ergo quos iustificavit, ipsos et glorificavit, qui iustificat ipse et glorificat, qui est, ut dixi, dominus gloriae. Secundum formam tamen servi satagentibus discipulis de glorificatione sua respondit: Sedere ad dexteram meam aut ad sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a patre meo.
[25] Quod autem paratum est a patre eius et ab ipso filio paratum est quia ipse et pater unum sunt. Iam enim ostendimus in hac trinitate per multos locutionum divinarum modos etiam de singulis dici quod omnium est propter inseparabilem operationem unius eiusdemque substantiae. Sicut et de spiritu sancto dicit: Cum ego iero, mittam illum ad vos. Non dixit, ‚mittemus,‘ sed ita quasi tantum filius eum missurus esset, non et pater; cum alio loco dicat: Haec locutus sum vobis apud vos manens; advocatus autem ille spiritus sanctus quem mittet pater in nomine meo, ille vobis declarabit omnia. Hic rursus ita dictum est quasi non eum missurus esset et filius sed tantum pater. Sicut ergo ista ita et illud quod ait, sed quibus paratum est a patre meo; cum patre se intellegi voluit parare sedes gloriae quibus vellet. Sed dicit aliquis: ‚Illic cum de spiritu sancto loqueretur, ita se missurum ait ut non negaret patrem missurum, et alio loco ita patrem ut non negaret se missurum; hic vero aperte ait: Non est meum dare, atque ita secutus a patre dixit praeparata.‘ Sed hoc est quod praestruximus secundum formam servi dictum, ut ita intellegeremus: Non est meum dare vobis, ac si diceretur: ‚Non est humanae potestatis hoc dare,‘ ut per illud intellegatur hoc dare per quod deus et aequalis est patri. Non est meum, inquit, dare, id est non humana potestate ista do, sed quibus paratum est a patre meo; sed iam tu intellege quia si omnia quae habet pater mea sunt, et hoc utique meum est, et cum patre ista paravi.
[26] Nam et illud quaero quomodo dictum sit: Si quis non audit verba mea, ego non iudicabo illum. Fortassis enim ita hoc dixit, ego non iudicabo illum, quemadmodum ibi, non est meum dare. Sed quid hic sequitur? Non enim veni, inquit, ut iudicem mundum, sed ut salvum faciam mundum. Deinde adiungit et dicit: Qui me spernit et non accipit verba mea, habet qui se iudicet. Hic iam intellegeremus patrem nisi adiungeret et diceret: Verbum quod locutus sum, ipsum iudicabit illum in novissima die. Quid igitur iam nec filius iudicabit quia dixit: Ego non iudicabo illum, nec pater, sed verbum quod locutus est filius? Immo audi adhuc quod sequitur: Quia ego, inquit, non ex me locutus sum, sed ille qui me misit pater, ille mandatum mihi dedit quid dicam et quid loquar; et scio quia mandatum eius vita aeterna est. Quae ego loquor, ita ut dixit mihi pater, sic loquor. Si ergo non iudicat filius sed verbum quod locutus est filius, ideo autem iudicat verbum quod locutus est filius quia non ex se locutus est filius, sed qui misit eum pater mandatum ei dedit quid dicat et quod loquatur. Pater utique iudicat cuius verbum est quod locutus est filius, atque ipsum verbum patris idem ipse est filius. Non enim aliud est mandatum patris, aliud verbum patris; nam et verbum hoc appellavit et mandatum.
Videamus ergo ne forte quod ait, Ego non ex me locutus sum, hoc intellegi voluerit, ‚Ego non ex me natus sum.‘ Si enim verbum patris loquitur, se ipsum loquitur quia ipse est verbum patris. Plerumque enim dicit: Dedit mihi pater, in quo vult intellegi quod eum genuerit pater, ut non tamquam iam exsistenti et non habenti dederit aliquid, sed ipsum dedisse ut haberet, genuisse est ut esset. Non enim sicut creatura ita dei filius ante incarnationem et ante assumptam creaturam, unigenitus per quem facta sunt omnia, aliud est et aliud habet, sed hoc ipsum est quod est id quod habet. Quod illo loco manifestius dicitur si quis ad capiendum sit idoneus ubi ait: Sicut habet pater vitam in semet ipso, ita dedit filio habere vitam in semet ipso. Neque enim iam exsistenti et vitam non habenti dedit ut haberet vitam in semet ipso, cum eo ipso quod est vita sit. Hoc est ergo, dedit filio habere vitam in semet ipso, genuit filium esse incommutabilem vitam, quod est vita aeterna. Cum ergo verbum dei sit filius dei, et filius dei sit verus deus et vita aeterna sicut in epistula sua dicit Iohannes, etiam hic quid aliud agnoscimus cum dicit dominus: Verbum quod locutus sum, ipsum iudicabit eum in novissima die? Et ipsum verbum patris verbum esse dicit et mandatum patris ipsumque mandatum vitam aeternam. Et scio, inquit, quia mandatum eius vita aeterna est.
[27] Quaero itaque quomodo intellegamus: Ego non iudicabo, sed verbum quod locutus sum iudicabit, quod ex consequentibus apparet ita dictum ac si diceret: ‚Ego non iudicabo, sed verbum patris iudicabit.‘ Verbum autem patris est ipse filius dei. Siccine intellegendum est: ‚Ego non iudicabo, sed ego iudicabo‘? Quomodo istud potest esse verum nisi ita: ‚Ego‘ scilicet ‚non iudicabo ex potestate humana, quia filius hominis sum, sed ego iudicabo ex potestate verbi quoniam filius dei sum.‘ Aut si contraria et repugnantia videtur ‚Ego non iudicabo, sed ego iudicabo,‘ quid illic dicemus ubi ait: Mea doctrina non est mea? Quomodo mea, quomodo non mea? Non enim dixit: ‚Ista doctrina non est mea,‘ sed: Mea doctrina non est mea; quam dixit suam, eandem dixit non suam. Quomodo istud verum est nisi secundum aliud suam dixerit, secundum aliud non suam; secundum formam dei, suam; secundum fomam servi, non suam? Cum enim dicit: Non est mea sed eius qui me misit, ad ipsum verbum nos facit recurrere. Doctrina enim patris est verbum patris, qui est unicus filius.
Quid sibi et illud vult: Qui in me credit, non in me credit? Quomodo in ipsum, quomodo non in ipsum? Quomodo tam contrarium sibique adversum potest intellegi - Qui in me credit, inquit, non in me credit sed in eum qui me misit - nisi ita intellegas: ‚Qui in me credit, non in hoc quod videt credit,‘ ne sit spes nostra in creatura, sed in illo qui suscepit creaturam in qua humanis oculis appareret ac sic ad se aequalem patri contemplandum per fidem corda mundaret? Ideoque ad patrem referens intentionem credentium et dicens: Non in me credit sed in eum qui me misit, non utique se a patre, id est ab illo qui eum misit, voluit separari, sed ut sic in eum crederetur quomodo in patrem cui aequalis est. Quod aperte alio loco dicit: Credite in deum et in me credite; id est sicut creditis in deum, sic et in me quia ego et pater unus deus. Sicuti ergo hic tamquam abstulit a se fidem hominum et in patrem transtulit dicendo: Non in me credit sed in eum qui me misit, a quo tamen se non utique separavit; sic etiam quod ait: Non est meum dare, sed quibus paratum est a patre meo, puto clarere secundum quid utrumque accipiendum sit. Tale est enim et illud: Ego non iudicabo, cum ipse iudicaturus sit vivos et mortuos; sed quia non ex potestate humana, propterea recurrens ad deitatem sursum erigit corda hominum propter quae sublevanda descendit.