XX.
[XX 38] Quocirca ridenda est dialectica Eunomii a quo Eunomiani haeretici exorti sunt. Qui cum non potuisset intellegere nec credere voluisset unigenitum dei verbum per quod facta sunt omnia filium dei esse natura, hoc est de substantia patris genitum, non naturae vel substantiae sive essentiae dixit esse filium sed filium voluntatis dei, accidentem scilicet deo, volens asserere voluntatem qua gigneret filium; videlicet ideo quia nos aliquid aliquando volumus quod antea non volebamus, quasi non propter ista mutabilis intellegatur nostra natura, quod absit ut in deo esse credamus. Neque enim ob aliud scriptum est: Multae cogitationes in corde viri; consilium autem domini manet in aeternum, nisi ut intellegamus sive credamus sicut aeternum deum, ita aeternum eius esse consilium, ac per hoc immutabile sicut ipse est. Quod autem de cogitationibus, hoc etiam de voluntatibus verissime dici potest: ‚Multae voluntates in corde viri; voluntas autem domini manet in aeternum.‘ Quidam ne filium consilii vel voluntatis dei dicerent unigenitum verbum, ipsum consilium seu voluntatem patris idem verbum esse dixerunt. Sed melius quantum existimo dicitur consilium de consilio et voluntas de voluntate sicut substantia de substantia, sapientia de sapientia, ne absurditate illa quam iam refellimus filius patrem dicatur facere sapientem vel volentem si non habet pater in substantia sua consilium vel voluntatem.
Acute sane quidam respondit haeretico versutissime interroganti utrum deus filium volens an nolens genuerit, ut si diceretur, ‚nolens,‘ absurdissima dei miseria sequeretur; si autem, ‚volens,‘ continuo quod intendebat velut invicta ratione concluderet non naturae esse filium sed voluntatis. At ille vigilantissime vicissim quaesivit ab eo utrum deus pater volens an nolens sit deus, ut si responderet, ‚nolens,‘ sequeretur illa miseria quam de deo credere magna insania est; si autem diceret, ‚volens,‘ responderetur ei: ‚Ergo et ipse voluntate sua deus est non natura.‘ Quid ergo restabat nisi ut obmutesceret et sua interrogatione obligatum insolubili vinculo se videret? Sed voluntas dei si et proprie dicenda est aliqua in trinitate persona, magis hoc nomen spiritui sancto competit sicut caritas. Nam quid est aliud caritas quam voluntas?
[39] Video me de spiritu sancto in isto libro secundum scripturas sanctas hoc disputasse quod fidelibus sufficit iam scientibus deum esse spiritum sanctum nec alterius substantiae nec minorem quam est pater et filius, quod in superioribus libris secundum easdem scripturas verum esse docuimus. De creatura etiam quam fecit deus quantum valuimus admonuimus eos qui rationem de rebus talibus poscunt ut invisibilia eius per ea quae facta sunt sicut possent intellecta conspicerent, et maxime per rationalem vel intellectualem creaturam quae facta est ad imaginem dei, per quod velut speculum quantum possent, si possent, cernerent trinitatem deum in nostra memoria, intellegentia, voluntate. Quae tria in sua mente naturaliter divinitus instituta quisquis vivaciter perspicit et quam magnum sit in ea unde potest etiam sempiterna immutabilisque natura recoli, conspici, concupisci (reminiscitur per memoriam, intuetur per intellegentiam, amplectitur per dilectionem), profecto reperit illius summae trinitatis imaginem. Ad quam summam trinitatem reminiscendam, videndam, diligendam ut eam recordetur, eam contempletur, ea delectetur totum debet referre quod vivit. Verum ne hanc imaginem ab eadem trinitate factam, et suo vitio in deterius commutatam ita eidem comparet trinitati ut omni modo existimet similem, sed potius in qualicumque ista similitudine magnam quoque dissimilitudinem cernat quantum satis esse videbatur admonui.