XXVII.
[XXVII 48] Verum quia in illa coaeterna et aequali et incorporali et ineffabiliter immutabili atque inseparabili trinitate difficillimum est generationem a processione distinguere, sufficiat interim eis qui extendi non valent amplius id quod de hac re in sermone quodam proferendo ad aures populi Christiani diximus dictumque conscripsimus. Inter cetera enim cum per scripturarum sanctarum testimonia docuissem de utroque procedere spiritum sanctum: Si ergo, inquam, et de patre et de filio procedit spiritus sanctus, cur filius dixit: De patre procedit? Cur, putas, nisi quemadmodum solet ad eum referre et quod ipsius est de quo et ipse est? Unde illud est quod ait: Mea doctrina non est mea sed eius qui me misit. Si igitur hic intellegitur eius doctrina quam tamen dixit non suam sed patris, quanto magis illic intellegendus est et de ipso procedere spiritus sanctus ubi sic ait: De patre procedit, ut non diceret: ‘De me non procedit‘? A quo autem habet filius ut sit deus (est enim de deo deus), ab illo habet utique ut etiam de illo procedat spiritus sanctus, ac per hoc spiritus sanctus ut etiam de filio procedat sicut procedit de patre ab ipso habet patre. Hic utcumque etiam illud intellegitur quantum a talibus quales nos sumus intellegi potest cur non dicatur natus esse sed potius procedere spiritus sanctus quoniam si et ipse filius diceretur, amborum utique filius diceretur, quod absurdissimum est. Filius quippe nullus est duorum nisi patris et matris. Absit autem ut inter deum patrem et deum filium tale aliquid suspicemur quia nec filius hominum simul et ex patre et ex matre procedit, sed cum in matrem procedit ex patre non tunc procedit ex matre, et cum in hanc lucem procedit ex matre non tunc procedit ex patre. Spiritus autem sanctus non de patre procedit in filium et de filio procedit ad sanctificandam creaturam, sed simul de utroque procedit, quamvis hoc filio pater dederit ut quemadmodum de se ita de illo quoque procedat. Neque enim possumus dicere quod non sit vita spiritus sanctus cum vita pater, vita sit filius. Ac per hoc sicut pater cum habeat vitam in semet ipso dedit et filio habere vitam in semet ipso, sic ei dedit vitam procedere de illo sicut procedit et de ipso. Haec de illo sermone in hunc librum transtuli sed fidelibus non infidelibus loquens.
[49] Verum si ad hanc imaginem contuendam et ad videnda ista quam vera sint quae in eorum mente sunt nec tria sic sunt ut tres personae sint sed omnia tria hominis sunt quae una persona est minus idonei sunt, cur non de illa summa trinitate quae deus est credunt potius quod in sacris litteris invenitur quam poscunt liquidissimam reddi sibi rationem quae ab humana mente tarda scilicet infirmaque non capitur? Et certe cum inconcusse crediderint scripturis sanctis tamquam veracissimis testibus, agant orando et quaerendo et bene vivendo ut intellegant, id est ut quantum videri potest videatur mente quod tenetur fide. Quis hoc prohibeat? Immo vero ad hoc quis non hortetur? Si autem propterea negandum putant ista esse quia ea non valent caecis mentibus cernere, debent et illi qui ex nativitate sua caeci sunt esse solem negare. Lux ergo lucet in tenebris, quod si eam tenebrae non comprehendunt, inluminentur dei dono prius ut sint fideles et incipiant esse lux in comparatione infidelium, atque hoc praemisso fundamento aedificentur ad videnda quae credunt ut aliquando possint videre. Sunt enim quae ita creduntur ut videri iam omnino non possint. Non enim Christus iterum in cruce videndus est, sed nisi hoc credatur quod ita factum atque visum est ut futurum ac videndum iam non speretur, non pervenitur ad Christum qualis sine fine videndus est. Quantum vero attinet ad illam summam, ineffabilem, incorporalem immutabilemque naturam per intellegentiam utcumque cernendam, nusquam se melius regente dumtaxat fidei regula acies humanae mentis exerceat quam in eo quod ipse homo in sua natura melius ceteris animalibus, melius etiam ceteris animae suae partibus habet, quod est ipsa mens cui quidam rerum invisibilium tributus est visus, et cui tamquam in loco superiore atque interiore honorabiliter praesidenti iudicanda omnia nuntiant etiam corporis sensus, et qua non est superior cui subdita regenda est nisi deus.
[50] Verum inter haec quae multa iam dixi et nihil illius summae trinitatis ineffabilitate dignum me dixisse audeo profiteri, sed confiteri potius mirificatam scientiam eius ex me invaluisse nec potuisse me ad illam. O tu, anima mea, ubi te esse sentis, ubi iaces aut ubi stas donec ab eo qui propitius factus est omnibus iniquitatibus tuis sanentur omnes languores tui? Agnoscis te certe in illo esse stabulo quo Samaritanus ille perduxit eum quem reperit multis a latronibus inflictis vulneribus semivivum. Et tamen multa vera vidisti, non his oculis quibus videntur corpora colorata, sed eius pro quibus orabat qui dicebat: Oculi mei videant aequitatem. Nempe ergo multa vera vidisti eaque discrevisti ab illa luce qua tibi lucente vidisti. Attolle oculos in ipsam lucem et eos in ea fige si potes. Sic enim videbis quid distet nativitas verbi dei a processione doni dei propter quod filius unigenitus non de patre genitum, alioquin frater eius esse, sed procedere dixit spiritum sanctum. Unde cum sit communio quaedam consubstantialis patris et filii amborum spiritus, non amborum, quod absit, dictus est filius. Sed ad hoc dilucide perspicueque cernendum non potes ibi aciem figere. Scio, non potes. Verum dico, mihi dico, quod non possim scio. Ipsa tibi tamen ostendit in te tria illa in quibus te summae ipsius quam fixis oculis contemplari nondum vales imaginem trinitatis agnosceres. Ipsa ostendit tibi verbum verum esse in te quando de scientia tua gignitur, id est quando quod scimus dicimus, etsi nullius gentis lingua significantem vocem vel proferamus vel cogitemus; sed ex illo quod novimus cogitatio nostra formetur, sitque in acie cogitantis imago simillima cognitionis eius quam memoria continebat, ista duo scilicet velut parentem ac prolem tertia voluntate sive dilectione iungente. Quam quidem voluntatem de cognitione procedere (nemo enim vult quod omnino quid vel quale sit nescit), non tamen esse cognitionis imaginem, et ideo quandam in hac re intellegibili nativitatis et processionis insinuari distantiam quoniam non hoc est cogitatione conspicere quod appetere vel etiam perfrui voluntate, cernit discernitque qui potest. Potuisti et tu quamvis non potueris neque possis explicare sufficienti eloquio quod inter nubila similitudinum corporalium quae cogitationibus humanis occursare non desinunt vix vidisti.
Sed illa lux quae non est quod tu et hoc tibi ostendit aliud esse illas incorporeas similitudines corporum et aliud esse verum quod eis reprobatis intellegentia contuemur. Haec et alia similiter certa oculis tuis interioribus lux illa monstravit. Quae igitur causa est cur acie fixa ipsam videre non possis nisi utique infirmitas, et quis eam tibi fecit nisi utique iniquitas? Quis ergo sanat omnes languores tuos nisi qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis? Librum itaque istum iam tandem aliquando precatione melius quam disputatione concludam.