X.
[X 17] Ac primum in eo quod in genesi scriptum est locutum deum cum homine, quem de limo finxerat, si excepta figurata significatione ut rei gestae fides etiam ad litteram teneatur, ista tractamus, in specie hominis videtur deus cum homine tunc locutus. Non quidem expresse hoc in libro positum est, sed circumstantia lectionis id resonat maxime illo quod scriptum est vocem dei audisse Adam deambulantis in paradiso ad vesperam et abscondisse se in medio ligni quod erat in paradiso, deoque dicenti: Adam, ubi es? respondisse: Audivi vocem tuam et abscondi me a facie tua quoniam nudus sum. Quomodo enim possit ad litteram intellegi talis dei deambulatio et conlocutio nisi in specie humana non video. Neque enim dici potest vocem solam factam ubi deambulasse dictus est deus, aut eum qui deambulabat in loco non fuisse visibilem cum et Adam dicat quod se absconderit a facie dei. Quis erat ergo ille? Utrum pater an filius an spiritus sanctus? An omnino deus indiscrete ipsa trinitas in forma hominis homini loquebatur? Contextio quidem ipsa scripturae nusquam transire sentitur a persona ad personam; sed ille videtur loqui ad primum hominem qui dicebat: Fiat lux, et: Fiat firmamentum, et cetera per illos singulos dies, quem deum patrem solemus accipere dicentem ut fiat quidquid facere voluit. Omnia enim per verbum suum fecit, quod verbum eius unicum filium eius secundum rectam fidei regulam novimus. Si ergo deus pater locutus est ad primum hominem et ipse deambulabat in paradiso ad vesperam et ab eius facie se in medio ligni paradisi peccator absconderat, cur non iam ipse intellegatur apparuisse Abrahae et Moysi et quibus voluit quemadmodum voluit per subiectam sibi commutabilem atque visibilem creaturam, cum ipse in se ipso atque in substantia sua qua est incommutabilis atque invisibilis, maneat? Sed fieri potuit ut a persona ad personam occulte scriptura transiret, et cum patrem dixisse narrasset: Fiat lux, et cetera quae per verbum fecisse commemoratur, iam filium indicaret loqui ad primum hominem non aperte hoc explicans sed eis qui possent intellegendum intimans.
[18] Qui ergo habet vires quibus hoc secretum possit mentis acie penetrare ut ei liquido appareat vel posse etiam patrem vel non posse nisi filium et spiritum sanctum per creaturam visibilem humanis oculis apparere pergat in haec scrutanda, si potest, etiam verbis enuntianda atque tractanda; res tamen quantum ad hoc scripturae testimonium attinet ubi deus cum homine locutus est, quantum existimo, occulta est quia etiam utrum soleret Adam corporeis oculis deum videre non evidenter apparet, cum praesertim magna sit quaestio cuiusmodi oculi eis aperti fuerint quando vetitum cibum gustaverunt; hi enim antequam gustassent clausi erant. Illud tantum non temere dixerim si paradisum corporalem quendam locum illa scriptura insinuat, deambulare ibi deum nisi in aliqua corporea forma nullo modo potuisse. Nam et solas voces factas quas audiret homo nec aliquam formam videret dici potest; nec quia scriptum est: Abscondit se Adam a facie dei, continuo sequitur ut soleret eius faciem videre. Quid si enim non quidem videre ipse poterat sed videri ipse metuebat ab eo cuius vocem audierat et deambulantis praesentiam senserat? Nam et Cain dixit deo: A facie tua abscondam me, nec ideo fateri cogimur eum solere cernere faciem dei corporeis oculis in qualibet forma visibili, quamvis de facinore suo vocem interrogantis secumque loquentis audisset.
Cuiusmodi autem loquela tunc deus exterioribus hominum auribus insonaret maxime ad primum hominem loquens, et invenire difficile est et non hoc isto sermone suscepimus. Verumtamen si solae voces et sonitus fiebant quibus quaedam sensibilis praesentia dei primis illis hominibus praeberetur, cur ibi personam dei patris non intellegam nescio quandoquidem persona eius ostenditur et in ea voce cum Iesus in monte coram tribus discipulis praefulgens apparuit et in illa ubi super baptizatum columba descendit et in illa ubi ad patrem de sua glorificatione clamavit eique responsum est: Et clarificavi et iterum clarificabo; non quia fieri potuit vox sine opere filii et spiritus sancti (trinitas quippe inseparabiliter operatur), sed quia ea vox facta est quae solius personam patris ostenderet, sicut humanam illam formam ex virgine Maria trinitas operata est sed solius filii persona est, visibilem namque filii solius personam invisibilis trinitas operata est. Nec nos aliquid prohibet illas voces factas ad Adam non solum a trinitate factas intellegere sed etiam personam demonstrantes eiusdem trinitatis accipere. Ibi enim cogimur non nisi patris accipere ubi dictum est: Hic est filius meus dilectus; neque enim Iesus etiam spiritus sancti filius aut etiam suus filius credi aut intellegi potest. Et ubi sonuit: Et clarificavi et iterum clarificabo, non nisi patris personam fatemur; responsio quippe est ad illam domini vocem qua dixerat: Pater, clarifica filium tuum, quod non potuit dicere nisi deo patri tantum non et spiritui sancto cuius non est filius. Hic autem ubi scriptum est: Et dixit dominus deus ad Adam, cur non ipsa trinitas intellegatur, nihil dici potest.
[19] Similiter etiam quod scriptum est: Et dixit dominus ad Abraham: Exi de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui, non est apertum utrum sola vox facta sit ad aures Abrahae an et oculis eius aliquid apparuerit. Paulo post autem aliquanto apertius dictum est: Et visus est dominus Abrahae et dixit illi: Semini tuo dabo terram hanc. Sed nec ibi expressum est in qua specie visus ei sit dominus, aut utrum pater an filius an spiritus sanctus ei visus sit. Nisi forte ideo putant filium visum esse Abrahae quia non scriptum est: ‚Visus est ei deus,‘ sed: Visus est ei dominus; tamquam enim proprie videtur filius dominus vocari dicente apostolo: Nam et si sunt qui dicuntur dii sive in caelo sive in terra sicuti sunt dii multi et domini multi, sed nobis unus deus pater ex quo omnia et nos in ipso, et unus dominus Iesus Christus per quem omnia et nos per ipsum. Sed cum et deus pater multis locis inveniatur dominus dictus sicut est illud: dominus dixit ad me: Filius meus es tu; ego hodie genui te, et illud: Dixit dominus domino meo: Sede ad dexteram meam; cum etiam spiritus sanctus dominus dictus inveniatur ubi apostolus ait: Dominus autem spiritus est, et ne quisquam arbitraretur filium significatum et ideo dictum spiritum propter incorpoream substantiam, secutus contexuit: Ubi autem spiritus domini, ibi libertas; spiritum autem domini spiritum sanctum esse nemo dubitaverit. Neque hic ergo evidenter apparet utrum aliqua ex trinitate persona an deus ipse trinitas, de quo uno deo dictum est: Dominum deum tuum adorabis et illi soli servies, visus fuerit Abrahae. Sub ilice autem Mambre tres viros vidit quibus et invitatis hospitioque susceptis et epulantibus ministravit. Sic tamen scriptura illam rem gestam narrare coepit ut non dicat: ‚Visi sunt ei tres viri,‘ sed: Visus est ei dominus. Atque inde consequenter exponens quomodo ei sit visus dominus attexit narrationem de tribus viris quos Abraham per pluralem numerum invitat ut hospitio suscipiat; et postea singulariter sicut unum alloquitur, et sicut unus ei de Sara filium pollicetur, quem dominum dicit scriptura sicut in eiusdem narrationis exordio: Visus est, inquit, dominus Abrahae. Invitat ergo et pedes lavat et deducit abeuntes tamquam homines; loquitur autem tamquam cum domino deo sive cum ei promittitur filius sive cum ei Sodomae imminens interitus indicatur.
