• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De Trinitate
Liber II

XV.

[XV 25] Iam vero de nubibus et vocibus et fulguribus et tuba et fumo in monte Sina, cum diceretur: Sina autem mons fumabat totus propterea quod descendisset deus in eum in igne, et ascendebat fumus tamquam fumus fornacis. Et mente confusus est omnis populus vehementer; fiebant autem voces tubae prodeuntes fortiter valde. Moyses loquebatur et deus respondebat ei voce. Et paulo post data lege in decem praeceptis consequenter dicitur: Et omnis populus videbat voces et lampadas et voces tubae et montem fumantem. Et paulo post: Et stabat, inquit, omnis populus a longe. Moyses autem intravit in nebulam ubi erat deus, et dixit dominus ad Moysen, et cetera.

Quid hinc dicam nisi quod nemo tam vecors est qui credat fumum, ignem, nubes et nebulam et si qua huiusmodi verbi et sapientiae dei quod est Christus vel spiritus sancti esse substantiam? Nam de patre deo nec Arriani hoc umquam ausi sunt dicere. Ergo creatura serviente creatori facta sunt illa omnia et humanis sensibus pro dispensatione congrua praesentata, nisi forte quia dictum est: Moyses autem intravit in nebulam ubi erat deus, hoc arbitrabitur carnalis cogitatio, a populo quidem nebulam visam, intra nebulam vero Moysen oculis carneis vidisse filium dei quem delirantes haeretici in sua substantia visum volunt. Sane viderit eum Moyses oculis carneis si oculis carneis potest videri non modo sapientia dei, quod est Christus sed vel ipsa cuiuslibet hominis et qualiscumque sapientis. Aut quia scriptum est de senioribus Israhel quia viderunt locum ubi steterat deus Israhel et quia sub pedibus eius tamquam opus lapidis sapphiri et tamquam aspectus firmamenti caeli, propterea credendum est verbum et sapientiam dei per suam substantiam in spatio loci terreni stetisse, quae pertendit a fine usque in finem fortiter et disponit omnia suaviter, et ita esse mutabile verbum dei per quod facta sunt omnia ut modo se contrahat modo distendat? Mundet dominus a talibus cogitationibus corda fidelium suorum. Sed per subiectam, ut saepe diximus, creaturam exhibentur haec omnia visibilia et sensibilia ad significandum invisibilem atque intellegibilem deum, non solum patrem sed et filium et spiritum sanctum, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia; quamvis invisibilia dei a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciantur, sempiterna quoque virtus eius ac divinitas.

[26] Sed quod attinet ad id quod nunc suscepimus nec in monte Sina video quemadmodum appareat per illa omnia quae mortalium sensibus terribiliter ostendebantur utrum deus trinitas an pater an filius an spiritus sanctus proprie loquebatur. Verumtamen si quid hinc sine affirmandi temeritate modeste atque cunctantur coniectare conceditur, si una ex trinitate persona potest intellegi, cur non spiritum sanctum potius intellegimus quando et tabulis lapideis lex ipsa quae ibi data est digito dei scripta dicitur, quo nomine spiritum sanctum in evangelio significari novimus.

Et quinquaginta dies numerantur ab occisione agni et celebratione paschae usque ad diem quo haec fieri coepta sunt in monte Sina, sicut post domini passionem ab eius resurrectione quinquaginta dies numerantur et venit promissus a filio dei spiritus sanctus. Et in ipso eius adventu, quem in apostolorum actibus legimus, per divisionem linguarum ignis apparuit qui et insedit super unumquemque eorum, quod exodo congruit ubi scriptum est: Sina autem mons fumabat totus propterea quod descendisset in eum deus in igne, et aliquanto post: Aspectus, inquit, maiestatis domini tamquam ignis ardens super verticem montis coram filiis Israhel. Aut si haec ideo facta sunt quia nec pater nec filius illic eo modo praesentari poterant sine spiritu sancto quo ipsam legem scribi oportebat, deum quidem non per substantiam suam quae invisibilis et incommutabilis manet sed per illam speciem creaturae illic apparuisse cognoscimus. Sed aliquam ex trinitate personam signo quodam proprio, quantum ad mei sensus capacitatem pertinet, non videmus.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De Trinitate
Translations of this Work
De la trinité Compare
Fünfzehn Bücher über die Dreieinigkeit Compare
The Fifteen Books of Aurelius Augustinus, Bishop of Hippo, on the Trinity Compare
Commentaries for this Work
Einleitung
On the Trinity - Introductory Essay

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy