• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De Trinitate
Liber II

XVII.

[XVII] Non incongruenter ex persona domini nostri Iesu Christi praefiguratum solet intellegi ut posteriora eius accipiantur caro eius in qua de virgine natus est et mortuus et resurrexit, sive propter postremitatem mortalitatis posteriora dicta sint sive quod eam prope in fine saeculi, hoc est posterius, suscipere dignatus est. Facies autem eius illa dei forma in qua non rapinam arbitratus esse aequalis deo patri, quod nemo utique potest videre et vivere; sive quia post hanc vitam in qua peregrinamur a domino et ubi corpus quod corrumpitur aggravat animam, videbimus facie ad faciem sicut dicit apostolus. De hac enim vita in psalmis dicitur: Verumtamen universa vanitas omnis homo vivens, et iterum: Quoniam non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. In qua vita etiam secundum Iohannem nondum apparuit quod erimus. Scimus, inquit, quia cum apparuerit, similes ei erimus quoniam videbimus eum sicuti est; quod utique post hanc vitam intellegi voluit cum mortis debitum solverimus et resurrectionis promissum receperimus – sive quod etiam nunc in quantum dei sapientiam per quam facta sunt omnia spiritaliter intellegimus, in tantum carnalibus affectibus morimur ut mortuum nobis hunc mundum deputantes nos quoque ipsi huic mundo moriamur et dicamus quod ait apostolus: Mundus mihi crucifixus est et ego mundo. De hac enim morte item dicit: Si autem mortui estis cum Christo, quid adhuc velut viventes de hoc mundo decernitis? – Non ergo immerito nemo poterit faciem, id est ipsam manifestationem sapientiae dei, videre et vivere.

Ipsa est enim species cui contemplandae suspirat omnis qui affectat diligere deum ex toto corde et ex tota anima et ex tota mente; ad quam contemplandam etiam proximum quantum potest aedificat qui diligit et proximum sicut se ipsum, in quibus duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. Quod significatur etiam in ipso Moyse. Nam cum dixisset propter dilectionem dei qua praecipue flagrabat: Si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi temet ipsum manifeste ut sim inveniens gratiam ante te, continuo propter dilectionem etiam proximi subiecit atque ait: Et ut sciam quia populus tuus est gens haec. Illa est ergo species quae rapit omnem animam rationalem desiderio sui tanto ardentiorem quanto mundiorem et tanto mundiorem quanto ad spiritalia resurgentem, tanto autem ad spiritalia resurgentem quanto a carnalibus morientem. Sed dum peregrinamur a domino et per fidem ambulamus non per speciem, posteriora Christi, hoc est carnem, per ipsam fidem videre debemus, id est in solido fidei fundamento stantes quod significat petra, et eam de tali tutissima specula intuentes, in catholica scilicet ecclesia de qua dictum est: Et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. Tanto enim certius diligimus quam videre desideramus faciem Christi quanto in posterioribus eius agnoscimus quantum nos prior dilexerit Christus.

[29] Sed in ipsa carne fides resurrectionis eius salvos facit atque iustificat. Si enim credideris, inquit, in corde tuo quia deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris; et iterum: Qui traditus est, inquit, propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram. Ideoque meritum fidei nostrae resurrectio corporis domini est. Nam mortuam esse illam carnem in cruce passionis etiam inimici eius credunt, sed resurrexisse non credunt. Quod firmissime nos credentes tamquam de petrae soliditate contuemur, unde certa spe adoptionem exspectamus redemptionem corporis nostri quia hoc in membris Christi speramus quae nos ipsi sumus quod perfectum esse in ipso tamquam in capite nostro fidei sanitate cognoscimus. Inde non vult nisi cum transierit videri posteriora sua, ut in eius resurrectionem credatur. Pascha enim Hebraeum verbum dicitur quod transitum interpretamur. Unde et Iohannes evangelista dicit: Ante diem autem festum paschae sciens Iesus quia venit eius hora ut transeat de hoc mundo ad patrem.

[30] Hoc autem qui credunt nec tamen in catholica sed in schismate aliquo aut in haeresi credunt non de loco qui est penes eum vident posteriora domini. Quid enim sibi vult quod ait dominus: Ecce locus est penes me, et stabis super petram? Quis locus terrenus est penes dominum nisi hoc est penes eum quod eum spiritaliter attingit? Nam quis locus non est penes dominum qui attingit a fine usque in finem fortiter et disponit omnia suaviter, et cuius dictum est caelum sedes et terra scabellum pedum eius, et qui dixit: Quam domum aedificabitis mihi? Aut quis locus quietis meae? Nonne manus mea fecit haec omnia? Sed videlicet intellegitur locus penes eum in quo statur super petram ipsa ecclesia catholica ubi salubriter videt pascha domini, id est transitum domini, et posteriora eius, id est corpus eius, qui credit in resurrectionem eius. Et stabis, inquit, super petram statim ut transiet mea maiestas. Re vera enim statim ut transiit maiestas domini in clarificatione domini qua resurgens ascendit ad patrem solidati sumus super petram. Et ipse Petrus tunc solidatus est ut cum fiducia praedicaret quem priusquam esset solidatus ter timore negaverat, iam quidem praedestinatione positus in specula petrae sed adhuc manu domini sibi superposita ne videret. Posteriora enim eius visurus erat et nondum ille transierat utique a morte ad vitam; nondum resurrectione clarificatus erat.

[31] Nam et quod sequitur in exodo et dicit: Tegam manu mea super te donec transeam, et auferam manum et tunc videbis posteriora mea. Multi Israhelitae quorum tunc erat figura Moyses post resurrectionem domini crediderunt in eum tamquam iam videntes posteriora eius remota manu eius ab oculis suis. Unde et Esaiae talem prophetiam evangelista commemorat: Incrassa cor populi huius et aures eorum oppila et oculos eorum grava. Denique in psalmo non absurde intellegitur ex eorum persona dici: Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua; die fortasse cum manifesta miracula faceret nec ab eis agnosceretur; nocte autem cum in passione moreretur quando certius putaverunt sicut quemlibet hominem peremptum et exstinctum. Sed quoniam cum transisset ut eius posteriora viderentur praedicante sibi apostolo Petro quia oportebat Christum pati et resurgere, compuncti sunt dolore poenitentiae ut fieret in baptizatis quod in capite psalmi eius dicitur: Beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata. Propterea cum dictum esset: Gravata est super me manus tua, tamquam domino transeunte ut iam removeret manum et viderentur posteriora eius, sequitur vox dolentis et confitentis et ex fide resurrectionis domini peccatorum remissionem accipientis: Conversus sum, inquit, in aerumna dum confringeretur spina. Peccatum meum cognovi et iniustitiam meam non operui. Dixit: Pronuntiabo adversum me iniustitiam meam domino, et tu dimisisti impietatem cordis mei. Neque enim tanto carnis nubilo debemus involvi ut putemus faciem quidem esse domini invisibilem, dorsum vero visibile, quandoquidem in forma servi utrumque visibiliter apparuit; in forma autem dei absit ut tale aliquid cogitetur. Absit ut verbum dei et sapientia dei ex una parte habeat faciem, ex alia dorsum sicut corpus humanum, aut omnino ulla specie vel motione sive loco sive tempore commutetur.

[32] Quapropter si in illis vocibus quae fiebant in exodo et illis omnibus corporalibus demonstrationibus dominus Iesus Christus ostendebatur, aut alias Christus sicut loci huius consideratio persuadet, alias spiritus sanctus sicut ea quae supra diximus admonent, non hoc efficitur ut deus pater numquam tali aliqua specie patribus visus sit. Multa enim talia visa facta sunt illis temporibus non evidenter nominato et designato in eis vel patre vel filio vel spiritu sancto, sed tamen per quasdam valde probabiles significationes nonnullis indiciis exsistentibus ut nimis temerarium sit dicere deum patrem numquam patribus aut prophetis per aliquas visibiles formas apparuisse. Hanc enim opinionem illi pepererunt qui non potuerunt in unitate trinitatis intellegere quod dictum est: Regi autem saeculorum immortali, invisibili soli deo, et: Quem nemo hominum vidit nec videre potest – quod de ipsa substantia summa summeque divina et incommutabili ubi et pater et filius et spiritus sanctus unus et solus deus per sanam fidem intellegitur. Visiones autem illae per creaturam commutabilem deo incommutabili subditam factae sunt, non proprie sicuti est, sed significative sicut pro rerum causis et temporibus oportuit ostendentes deum.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De Trinitate
Translations of this Work
De la trinité Compare
Fünfzehn Bücher über die Dreieinigkeit Compare
The Fifteen Books of Aurelius Augustinus, Bishop of Hippo, on the Trinity Compare
Commentaries for this Work
Einleitung
On the Trinity - Introductory Essay

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy