• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De Trinitate
Liber IV

V.

[V 9] Nec immerito in aedificatione dominici corporis, in cuius figura templum a Iudaeis destructum triduo se resuscitaturum esse dicebat, numerus ipse senarius pro anno positus intellegitur. Dixerunt enim: Quadraginta et sex annis aedificatum templum, et quadragies sexies seni fiunt ducenti septuaginta sex. Qui numerus dierum complet novem menses et sex dies qui tamquam decem menses parientibus feminis imputantur, non quia omnes ad sextum diem post nonum mensem perveniunt, sed quia ipsa perfectio corporis domini tot diebus ad partum perducta comperitur sicut a maioribus traditum suscipiens ecclesiae custodit auctoritas. Octavo enim Kalendas Apriles conceptus creditur quo et passus; ita monumento novo quo sepultus est ubi nullus erat positus mortuorum nec ante nec postea congruit uterus virginis quo conceptus est ubi nullus seminatus est mortalium. Natus autem traditur octavo Kalendas Ianuarias; ab illo ergo die usque ad istum computati ducenti septuaginta sex reperiuntur dies, qui senarium numerum quadragies sexies habet. Quo numero annorum templum aedificatum est quia eo numero senariorum corpus domini perfectum est quod mortis passione destructum triduo resuscitavit. Dicebat enim hoc de templo corporis sui sicut evidentissimo et robustissimo evangelii testimonio declaratur {quo ait: Sicut fuit Ionas in vente ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus}.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De Trinitate
Translations of this Work
De la trinité Compare
Fünfzehn Bücher über die Dreieinigkeit Compare
The Fifteen Books of Aurelius Augustinus, Bishop of Hippo, on the Trinity Compare
Commentaries for this Work
Einleitung
On the Trinity - Introductory Essay

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy