XIII.
[XIII 16] Quapropter cum spiritus corpori praeponatur morsque sit spiritus a deo deseri, mors autem corporis ab spiritu deseri eaque sit poena in morte corporis ut quia spiritus volens deseruit deum, deserat corpus invitus ut cum spiritus deum deseruerit quia voluit, deserat corpus etiamsi noluerit nec deserat cum voluerit nisi aliquam sibi vim qua ipsum corpus perimatur intulerit, demonstravit spiritus mediatoris quam nulla poena peccati usque ad mortem carnis accesserit quia non eam deseruit invitus sed quia voluit, quando voluit, quomodo voluit. Quippe dei verbo ad unitatem commixtus hinc ait: Potestatem habeo ponendi animam meam et potestatem habeo iterum sumendi eam. Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a me, et iterum sumo eam. Et hoc maxime mirati sunt sicut evangelium loquitur qui praesentes erant cum post illam vocem in qua figuram peccati nostri edidit, continuo tradidit spiritum. Longa enim morte cruciabantur ligno suspensi. Unde latronibus ut iam morerentur et de ligno ante sabbatum deponerentur crura confracta sunt. Ille autem quia mortuus inventus est miraculo fuit. Hoc etiam Pilatum legimus fuisse miratum cum ab illo sepeliendum corpus domini peteretur.
[17] Ille itaque deceptor qui fuit homini mediator ad mortem falsoque se opponit ad vitam nomine purgationis per sacra et sacrificia sacrilega quibus superbi seducuntur quia nec participationem mortis nostrae habere potuit nec resurrectionem suae, simplam quidem suam mortem ad duplam nostram potuit afferre; simplam vero resurrectionem in qua et sacramentum esse renovationis nostrae et eius quae in fine futura est evigilationis exemplum non utique potuit. Ille proinde qui spiritu vivus carnem suam mortuam resuscitavit, verus vitae mediator illum spiritum mortuum et mortis mediatorem ab spiritibus in se credentium foras misit ut non regnaret intrinsecus sed fortinsecus oppugnaret nec tamen expugnaret. Cui se ipse quoque temptandum praebuit ut ad superandas etiam temptationes eius mediator esset non solum per adiutorium verum etiam per exemplum. At ille primitus ubi per omnes aditus ad interiora moliens inrepere expulsus est, post baptismum in eremo completa omni temptatione inlecebrosa quia vivum spiritum mortuus spiritu non invasit quoquo modo avidus mortis humanae convertit se ad faciendam mortem quam potuit et permissus est in illud quod ex nobis mortale vivus mediator acceperat. Et ubi potuit aliquid facere ibi ex omni parte devictus est, et unde accepit exterius potestatem dominicae carnis occidendae inde interior qua nos tenebat potestas eius occisa est. Factum est enim ut vincula peccatorum multorum in multis mortibus per unius unam mortem quam peccatum nullum praecesserat solverentur. Quam propterea dominus pro nobis indebitam reddidit ut nobis debita non noceret. Neque enim cuiusquam iure potestatis exutus est carne, sed ipse se exuit. Nam qui posset non mori si nollet, procul dubio quia voluit mortuus est, et ideo principatus et potestates exemplavit fiducialiter triumphans eas in semet ipso. Morte sua quippe uno verissimo sacrificio pro nobis oblato quidquid culparum erat unde nos principatus et potestates ad luenda supplicia iure detinebat purgavit, abolevit, exstinxit, et sua resurrectione in novam vitam nos praedestinatos vocavit, vocatos iustificavit, iustificatos glorificavit.
Ita diabolus hominem quem per consensionem seductum tamquam iure integro possidebat, et ipse nulla corruptione carnis et sanguinis septus per istam corporis mortalis fragilitatem nimis egeno et infirmo tanto superbior quanto velut ditior et fortior quasi pannoso et aerumnoso dominabatur, in ipsa morte carnis amisit. Quo enim cadentem non secutus impulit peccatorem illuc descendentem persecutus compulit redemptorem. Sic in mortis consortio filius dei nobis fieri dignatus est amicus quo non perveniendo meliorem se nobis atque maiorem putabat inimicus. Dicit enim redemptor noster: Maiorem dilectionem nemo habet quam ut animam suam ponat pro amicis suis. Quocirca etiam ipso domino se credebat diabolus superiorem in quantum illi dominus in passionibus cessit quia et de ipso intellectum est quod in psalmis legitur: Minuisti eum paulo minus ab angelis, ut ab iniquo velut aequo iure adversus nos agente ipse occisus innocens eum iure aequissimo superaret {atque ita captivitatem propter peccatum factam captivaret} nosque liberaret a captivitate propter peccatum iusta suo iusto sanguine iniuste fuso mortis chirographum delens et iustificandos redimens peccatores.
[18] Hinc etiam diabolus adhuc suos inludit quibus se per sua sacra velut purgandis et potius implicandis atque mergendis falsus mediator opponit quod superbis facillime persuadet inridere atque contemnere mortem Christi a qua ipse quanto est alienior tanto ab eis creditur sanctior atque divinior. Qui tamen apud eum paucissimi remanserunt agnoscentibus gentibus et pia humilitate bibentibus pretium suum eiusque fiducia deserentibus hostem suum et concurrentibus ad redemptorem suum. Nescit enim diabolus quomodo illo et insidiante et furente utatur ad salutem fidelium suorum excelsissima sapientia dei, a fine superiore, quod est initium spiritalis creaturae, usque ad finem inferiorem, quod est mors corporis, pertendens fortiter et disponens omnia suaviter. Attingit enim ubique propter suam munditiam, et nihil inquinatum in eam incurrit. A morte autem carnis alieno diabolo unde nimium superbus incedit mors alterius generis praeparatur in aeterno igne Tartari quo non solum cum terrenis sed etiam cum aeriis corporibus excruciari spiritus possint. Superbi autem homines quibus Christus quia mortuus est viluit ubi nos tam magno emit et istam mortem reddunt cum hominibus conditioni aerumnosae naturae quae trahitur a primo peccato et in illam cum illo praecipitabuntur. Quem propterea Christo praeposuerunt quia eos in istam deiecit quo per distantem naturam ipse non cecidit et quo propter eos per ingentem misericordiam ille descendit, et tamen se daemonibus esse meliores non dubitant credere eosque maledictis omnibus insectari detestarique non cessant, quos certe alienos ab huius mortis passione noverunt propter quam Christum contemnunt. Nec sic volunt considerare quam fieri potuerit ut in se manens nec per se ipsum ex ulla parte mutabile verbum dei per inferioris tamen naturae susceptionem aliquid inferius pati posset quod immundus daemon quia terrenum corpus non habet, pati non possit. Sic cum sint ipsi daemonibus meliores, tamen quia carnem portant mori sic possunt quemadmodum mori daemones quia non eam portant non utique possunt. Et cum de mortibus sacrificiorum suorum multum praesumant quae se fallacibus superbisque spiritibus immolare non sentiunt, aut si etiam sentiunt, aliquid sibi prodesse arbitrantur perfidorum et invidorum amicitiam quorum intentionis nullum negotium est nisi impeditio reditus nostri. [19] Non intellegunt ne ipsos quidem superbissimos spiritus honoribus sacrificiorum gaudere potuisse nisi uni vero deo pro quo coli volunt verum sacrificium deberetur.
