• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De Trinitate
Liber IV

XXI.

[XXI] De sensibili autem demonstratione spiritus sancti sive per columbae speciem sive per linguas igneas cum eius substantiam patri et filio coaeternam pariterque incommutabilem subdita et serviens creatura temporalibus motibus et formis ostenderet, cum ad eius personae unitatem sicut caro quod verbum factum est non copularetur, non audeo dicere nihil tale factum esse antea. Sed plane fidenter dixerim patrem et filium et spiritum sanctum unius eiusdemque substantiae deum creatorem, trinitatem omnipotentem inseparabiliter operari. Sed ita non posse per longe imparem maximeque corpoream creaturam inseparabiliter demonstrari, sicut per voces nostras quae utique corporaliter sonant non possunt pater et filius et spiritus sanctus nisi suis et propriis intervallis temporum certa separatione distinctis quae sui cuiusque vocabuli syllabae occupant nominari. In sua quippe substantia qua sunt tria unum sunt, pater et filius et spiritus sanctus, nullo temporali motu super omnem creaturam id ipsum sine ullis intervallis temporum vel locorum et simul unum atque idem ab aeternitate in aeternitatem tamquam ipsa aeternitas quae sine veritate et caritate non est; in meis autem vocibus separati sunt pater et filius et spiritus sanctus nec simul dici potuerunt, et in litteris visibilibus sua separatim locorum spatia tenuerunt. Et quemadmodum cum memoriam meam et intellectum et voluntatem nomino, singula quidem nomina ad res singulas referuntur sed tamen ab omnibus tribus singula facta sunt; nullum enim horum trium nominum est quod non et memoria et intellectus et voluntas mea simul operata sint; ita trinitas simul operata est et vocem patris et carnem filii et columbam spiritus sancti cum ad personas singulas haec singula referantur. Qua similitudine utcumque cognoscitur inseparabilem in se ipsa trinitatem per visibilis creaturae speciem separabiliter demonstrari, et inseparabilem trinitatis operationem etiam in singulis esse rebus quae vel ad patrem vel ad filium vel ad spiritum sanctum demonstrandum proprie pertinere dicuntur.

[31] Si ergo a me quaeritur quomodo factae sint vel voces vel sensibiles formae atque species ante incarnationem verbi dei quae hoc futurum praefigurarent, per angelos ea deum operatum esse respondeo, quod etiam scripturarum sanctarum testimoniis, quantum existimo satis ostendi. Si autem quaeritur ipsa incarnatio quomodo facta sit, ipsum dei verbum dico carnem factum, id est hominem factum, non tamen in hoc quod factum est conversum atque mutatum, ita sane factum ut ibi sit non tantum verbum dei et hominis caro sed etiam rationalis hominis anima, atque hoc totum et deus dicatur propter deum et homo propter hominem. Quod si difficile intellegitur, mens fide purgetur magis magisque abstinendo a peccatis et bene operando et orando cum gemitu desideriorum sanctorum ut per divinum adiutorium proficiendo et intellegat et amet.

Si autem quaeritur post incarnationem verbi quomodo facta sit vel vox patris vel species corporalis qua spiritus sanctus demonstratus est, per creaturam quidem facta ista non dubito. Sed utrum tantummodo corporalem atque sensibilem, an adhibito spiritu etiam rationali vel intellectuali (hoc enim quibusdam placuit appellare quod Graeci dicunt νοερόν), non quidem ad unitatem personae (quis enim hoc dixerit ut quidquid illud est creaturae per quod sonuit vox patris ita sit deus pater, aut quidquid illud est creaturae in quo per columbae speciem vel per igneas linguas spiritus sanctus demonstratus est ita sit spiritus sanctus sicut est dei filius homo ille qui ex virgine factus est?), sed tantummodo ad ministerium peragendae significationis sicut oportuisse deus iudicavit, an aliquid aliud intellegendum sit invenire difficile est et temere affirmare non expedit. Quomodo tamen ista sine rationali vel intellectuali creatura potuerint fieri non video. Neque adhuc locus est explicare cur ita sentiam quantum vires dominus dederit. Prius enim sunt discutienda et refellenda haereticorum argumenta quae non ex divinis libris sed ex rationibus suis proferunt quibus se vehementer cogere arbitrantur testimonia scripturarum quae de patre et filio et spiritu sancto sunt ita esse intellegenda ut ipsi volunt.

[32] Nunc autem non ideo minorem filium quia missus est a patre, nec ideo minorem spiritum sanctum quia et pater eum misit et filius sufficienter quantum arbitror demonstratum est. Sive enim propter visibilem creaturam sive potius propter principii commendationem, non propter inaequalitatem vel imparilitatem vel dissimilitudinem substantiae in scripturis haec posita intelleguntur, quia etiam si voluisset deus pater per subiectam creaturam visibiliter apparere, absurdissime tamen aut a filio quam genuit aut ab spiritu sancto qui de illo procedit missus diceretur. Iste igitur sit huius voluminis modus; deinceps in ceteris adiuvante domino illa haereticorum versutissima argumenta qualia sint et quemadmodum redarguantur videbimus.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De Trinitate
Übersetzungen dieses Werks
De la trinité vergleichen
Fünfzehn Bücher über die Dreieinigkeit vergleichen
The Fifteen Books of Aurelius Augustinus, Bishop of Hippo, on the Trinity vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Einleitung
On the Trinity - Introductory Essay

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung