• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De Trinitate
Liber V

IX.

[IX] Sed quia nostra loquendi consuetudo iam obtinuit ut hoc intellegatur cum dicimus essentiam quod intellegitur cum dicimus substantiam, non audemus dicere unam essentiam, tres substantias, sed unam essentiam vel substantiam.

Tres autem personas multi Latini ista tractantes et digni auctoritate dixerunt cum alium modum aptiorem non invenirent quo enuntiarent verbis quod sine verbis intellegebant. Revera enim quod pater non sit filius et filius non sit pater et spiritus sanctus ille qui etiam donum dei vocatur nec pater sit nec filius, tres utique sunt. Ideoque pluraliter dictum est: Ego et pater unum sumus. Non enim dixit ‚unum est,‘ quod Sabelliani dicunt, sed unum sumus. Tamen cum quaeritur quid tres, magna prorsus inopia humanum laborat eloquium. Dictum est tamen tres personae non ut illud diceretur sed ne taceretur.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De Trinitate
Translations of this Work
De la trinité Compare
Fünfzehn Bücher über die Dreieinigkeit Compare
The Fifteen Books of Aurelius Augustinus, Bishop of Hippo, on the Trinity Compare
Commentaries for this Work
Einleitung
On the Trinity - Introductory Essay

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy