VI.
[I 1] Aequalitatem patris et filii et spiritus sancti putant nonnulli ex hoc impediri quominus intellegatur, quia scriptum est: Christum dei virtutem et dei sapientiam, ut ideo non videatur aequalitas quia non est pater ipse virtus et sapientia sed genitor virtutis et sapientiae. Et revera non mediocri intentione quaeri solet quomodo dicatur deus virtutis et sapientiae pater. Ait enim apostolus: Christum dei virtutem et dei sapientiam. Et hinc nonnulli nostri adversus Arrianos hoc modo ratiocinati sunt, eos dumtaxat qui prius se adversus catholicam fidem extulerunt. Nam ipse Arius dixisse fertur: Si filius est, natus est. Si natus est, erat tempus quando non erat filius, non intellegens etiam natum esse deo sempiternum esse ut sit coaeternus patri filius, sicut splendor qui gignitur ab igne atque diffunditur coaevus est illi, et esset coaeternus si esset ignis aeternus. Unde quidem posteriores Arriani abiecerunt istam sententiam fassique sunt non ex tempore coepisse filium dei. Sed inter disputationes quas habebant nostri adversus eos qui dicebant: Erat tempus quando non erat filius, hanc etiam nonnulli ratiocinationem inserebant: ‚Si dei filius virtus et sapientia dei est nec umquam deus sine virtute et sapientia fuit, coaeternus est deo patri filius. Dicit autem apostolus: Christum dei virtutem et dei sapientiam, et deum aliquando non habuisse virtutem aut sapientiam dementis est dicere. Non igitur erat tempus quando non erat filius.‘
[2] Quae ratiocinatio ad id cogit ut dicamus deum patrem non esse sapientem nisi habendo sapientiam quam genuit, non exsistendo per se pater ipsa sapientia. Deinde si ita est, filius quoque ipse sicut dicitur deus de deo, lumen de lumine, videndum est utrum possit sapientia de sapientia dici si non est deus pater ipsa sapientia sed tantum genitor sapientiae. Quod si tenemus, cur non et magnitudinis suae et bonitatis, aeternitatis, omnipotentiae suae genitor sit ut non ipse sit sua magnitudo et sua bonitas et sua aeternitas et sua omnipotentia, sed ea magnitudine magnus sit quam genuit et ea bonitate bonus et ea aeternitate aeternus et ea omnipotentia omnipotens quae de illo nata est, sicut non ipse sua sapientia est sed ea sapientia sapiens est quae de illo nata est. Nam illud non est formidandum ne cogamur multos filios dei dicere praeter adoptionem creaturae coaeternos patri si magnitudinis suae genitor est et bonitatis et aeternitatis et omnipotentiae. Huic enim calumniae facile respondetur sic non effici quia multa nominata sunt ut ille multorum filiorum coaeternorum sit pater quemadmodum non efficitur ut duorum sit cum dicitur: Christus dei virtus et dei sapientia. Eadem quippe virtus quae sapientia et eadem sapientia quae virtus. Itane igitur etiam de ceteris ut eadem sit magnitudo quae virtus et si qua alia vel supra commemorata sunt vel commemorari adhuc possunt?