X.
[X 11] Quidam cum vellet brevissime singularum in trinitate personarum insinuare propria: Aeternitas, inquit, in patre, species in imagine, usus in munere. Et quia non mediocris auctoritatis in tractatione scripturarum et assertione fidei vir exstitit (Hilarius enim hoc in libris suis posuit), horum verborum, id est patris et imaginis et muneris, aeternitatis et speciei et usus, abditam scrutatus intellegentiam quantum valeo, non eum secutum arbitror in aeternitatis vocabulo nisi quod pater non habet patrem de quo sit, filius autem de patre est ut sit atque ut illi coaeternus sit. Imago enim si perfecte implet illud cuius imago est, ipsa coaequatur ei, non illud imagini suae. In qua imagine speciem nominavit, credo, propter pulchritudinem ubi iam est tanta congruentia et prima aequalitas et prima similitudo nulla in re dissidens et nullo modo inaequalis et nulla ex parte dissimilis, sed ad identidem respondens ei cuius imago est; ubi est prima et summa vita cui non est aliud vivere et aliud esse, sed idem et esse et vivere, et primus ac summus intellectus cui non est aliud vivere et aliud intellegere, sed id quod est intellegere, hoc vivere, hoc esse est unum omnia tamquam verbum perfectum cui non desit aliquid et ars quaedam omnipotentis atque sapientis dei plena omnium rationum viventium incommutabilium, et omnes unum in ea sicut ipsa unum de uno cum quo unum. Ibi novit omnia deus quae fecit per ipsam, et ideo cum decedant et succedant tempora, non decedit aliquid vel succedit scientiae dei. Non enim haec quae creata sunt ideo sciuntur a deo quia facta sunt, ac non potius ideo facta sunt vel mutabilia quia immutabiliter ab eo sciuntur. Ille igitur ineffabilis quidam complexus patris et imaginis non est sine perfruitione, sine caritate, sine gaudio. Illa ergo dilectio, delectatio, felicitas vel beatitudo, si tamen aliqua humana voce digne dicitur, usus ab illo appellatus est breviter, et est in trinitate spiritus sanctus, non genitus sed genitoris genitique suavitas ingenti largitate atque ubertate perfundens omnes creaturas pro captu earum ut ordinem suum teneant et locis suis acquiescant.
[12] Haec igitur omnia quae arte divina facta sunt et unitatem quandam in se ostendunt et speciem et ordinem. Quidquid enim horum est, et unum aliquid est sicut sunt naturae corporum ingeniaque animarum, et aliqua specie formatur sicut sunt figurae vel qualitates corporum ac doctrinae vel artes animarum, et ordinem aliquem petit aut tenet sicut sunt pondera vel conlocationes corporum atque amores aut delectationes animarum.
Oportet igitur ut creatorem per ea quae facta sunt intellecta conspicientes trinitatem intellegamus cuius in creatura, quomodo dignum est, apparet vestigium. In illa enim trinitate summa origo est rerum omnium et perfectissima pulchritudo et beatissima delectatio. Itaque illa tria et a se invicem determinari videntur et in se infinita sunt. {Sed hic in rebus corporeis non tantum est una quantum tres simul, et plus aliquid sunt duae quam una res; ceterum in summa trinitate tantum est una quantum tres simul, nec plus aliquid sunt duae quam una, et in se infinita sunt.} Ita et singula sunt in singulis et omnia in singulis et singula in omnibus et omnia in omnibus et unum omnia. Qui videt hoc vel ex parte vel per speculum in aenigmate, gaudeat cognoscens deum et sicut deum honoret et gratias agat; qui autem non videt, tendat per pietatem ad videndum, non per caecitatem ad calumniandum, quoniam unus est deus sed tamen trinitas. Nec confuse accipiendum est, ex quo omnia, per quem omnia, in quem omnia; nec diis multis, sed ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen.
