IX.
[1] Incipiamus igitur probare nativitatem Christi a prophetis esse nuntiatam, sicut Esaias praedicat: Audite domus David! Non pusillum vobis certamen cum hominibus, quoniam deus praestat agonem; propter hoc ipse deus dabit vobis signum: ecce virgo concipiet et pariet filium et vocabitur nomen eius Emmanuel, quod interpretatur nobiscum deus; butyrum et mel manducabit, quoniam priusquam cognoscat infans vocare patrem aut matrem accipiet virtutem Damasci et spolia Samariae adversus regem Assyriorum. "Itaque, dicunt Iudaei, provocemus istam praedicationem Esaiae et faciamus comparationem, an Christus qui iam venit, competat illi primo nomen quod Esaias praedicavit et signa eius quae de eo nuntiavit; et quidem Esaias praedicat eum Emmanuel vocitari oportere, dehinc virtutem sumpturum Damasci et spolia Samariae adversus regem Assyriorum. [2] Porro iste, dicunt, qui venit neque sub eiusmodi nomine est dictus neque re bellica functus." At nos e contrario admonendos eos existimamus, cohaerentia quoque huius capituli recognoscant. Subiuncta est enim interpretatio Emmanuel 'nobiscum deus', uti non solum sonum nominis spectes sed et sensum. Sonus enim Hebraicus quod est Emmanuel interpretationem habet quod est nobiscum deus. [3] Quaere ergo, an ista vox 'nobiscum deus' quod est Emmanuel exinde quod Christus inluxit agitetur in Christo, et, puto, non negabis. Nam qui ex Iudaismo credunt in Christum, ex quo in eum credunt, Emmanuel, cum volent dicere nobiscum deum esse, significant, atque ita constat iam venisse illum qui praedicabatur Emmanuel, quia quod significat Emmanuel venit id est nobiscum deus. [4] Aeque sono nominis inducuntur, cum virtutem Damasci et spolia Samariae et regnum Assyriorum sic accipiunt, quasi bellatorem portendant Christum, non animadvertentes quia scriptura praemittat: Quoniam priusquam cognoscat puer vocare patrem aut matrem accipiet virtutem Damasci et spolia Samariae adversus regem Assyriorum. [5] Ante est enim inspicias aetatis demonstrationem, an virum iam Christum exhibere ista aetas posset nedum imperatorem; scilicet vagitu ad arma esset convocaturus infans et signum belli non tuba sed crepitaculo daturus nec ex equo vel de muro sed de nutricis aut gerulae suae dorso sive collo hostem designaturus atque ita Damascum et Samariam pro mammis subacturus. [6] Aliud est, si penes vos infantes in proelia erumpunt, credo, ad solem uncti prius dehinc pannis armati et butyro stipendiati, qui ante norint lanciare quam lancinare. Enimvero si nusquam hoc natura concedit, ante militare quam virum facere, ante virtutem Damasci sumere quam patrem nosse, sequitur ut figurate pronuntiatum videatur.
[7] "Sed et virginem, dicunt, parere natura non patitur et tamen credendum est prophetae." Et merito; praestruxit enim fidem incredibili rei dicendo quod signum esset futurum: Propterea, inquit, dabitur vobis signum: ecce virgo concipiet in utero et pariet filium. Signum autem a deo, nisi novitas aliqua monstruosa fuisset, signum non videretur. [8] Denique si, quando ad deiciendos aliquos ab hac divina praedicatione vel convertere simplices quosque gestitis, mentiri audetis, quasi non virginem sed iuvenculam concepturam et parituram scriptura contineat, hinc quoque revincimini, quod nihil signi videri possit res cotidiana, iuvenculae scilicet praegnatus et partus. In signum ergo nobis posita virgo mater merito creditur, infans vero bellator non aeque. [9] Neque enim et hic signi ratio versaretur, sed signo nativitatis novae adscripto exinde post signum alius iam ordo infantis edicitur, mel et butyrum manducaturum. Nec hoc utique in signum; est infantiae. "Sed accepturum virtutem Damasci et spolia Samariae adversus regem Assyriorum, hoc est mirabile signum." [10] Servate modum aetatis et quaerite sensum praedicationis, immo reddite veritati quae credere non vultis,et intellegitur prophetia quae renuntiatur expuncta. credantur orientales illi magi infantiam Christi regem auro et ture munerantes, et accepit infans virtutem Damasci sine proelio et armis. [11] Nam praeter quod omnibus notum est orientis virtutem id est enim vires auro et odoribus pollere solitam, certe est divinis scripturis virtutem ceteram quoque gentium aurum constituere, sicut per Zachariam dicit: Et Iudas praetendet apud Hierusalem et congregabit omnem valentiam populorum per circuitum, aurum et argentum. [12] Nam de hoc auri munere etiam David dicit: Et dabitur illi ex auro Arabiae, et rursus: Reges Arabum et Saba dona adferent illi. Et magos reges fere habuit oriens et Damascus Arabiae retro deputabatur, antequam transscripta esset in Syrophoenicen ex distinctione Syriarum. Cuius tunc virtutem Christus accepit accipiendo insignia eius, aurum scilicet et odores, spolia autem Samariae ipsos magos, qui, cum illum cognovissent et muneribus honorassent et genu posito adorassent qua dominum et regem sub testimonio indicis et ducis stellae, spolia sunt facti Samariae id est idololatriae, credentes videlicet in Christum. [13] Idololatriam enim Samariae nomine notavit, ut ignominiosae ob idololatriam quae desciverat tunc a deo sub rege Hieroboam. Nec hoc enim novum scripturis divinis, figurate uti translatione nominum ex comparatione criminum. [14] Nam archontas Sodomorum appellat archontas vestros et populum vestrum populum Gomorrae vocat, cum iam essent istae civitates olim extinctae. Et alibi per prophetam ad populum Israelem: Pater, inquit, tuus Amorraeus et mater tua Cethaea, quorum ex genere procreati non sunt, sed ob consimilem impietatem, quos aliquando etiam filios suos dixerat: Filios genui et exaltavi. [15] Sic et Aegyptus nonnumquam totus orbis intellegitur apud illum superstitionis elogio; sic et Babylon apud Iohannem nostrum Romae urbis figura est proinde et magnae et regno superbae et sanctorum debellatricis. Hoc itaque modo magos quoque Samaritanorum appellatione titulavit dispoliatos quod habuerant cum Samaritanis, ut diximus, idololatria adversus dominum. [16] Adversus regem autem Assyriorum adversus diabolum, qui adhuc se regnare putat, si sanctos a religione dei deturbet.
Adiuvabitur haec nostra interpretatio, dum et alibi bellatorem Christum scripturae designant ob armorum quorundam vocabula et eiusmodi verba, sed ex reliquorum sensuum comparatione convincentur Iudaei. Accingere, inquit David, ense super femur. [17] Sed quid supra legis de Christo? Tempestivus decore super filios hominum, effusa est gratia in labiis tuis. Valde autem absurdum est, si, quem ad bellum ense cingebat, ei de tempestivitate decoris et labiorum gratia blandiebatur. De quo subiungens dicebat: Extende et prospera procede et regna, et adicit: Propter lenitatem et iustitiam tuam. Quis ense operabitur et non contraria lenitati et iustitiae exercet, id est dolum et asperitatem et iniustitiam propriam scilicet negotii proeliorum ? [18] Videamus ergo, an alius sit ensis ille cuius est alius actus, id est dei sermo divinus bis acutus, ut duobus testamentis legis antiquae et legis novae, acutus sapientiae aequitate, reddens unicuique secundum actum suum. [19] Licuit ergo et Christo dei in psalmis sine bellicis rebus ense sermonis dei praecingi figurato, cui praedicta tempestivitas congruat cum gratia labiorum, quem tunc cingebatur super femur apud David, quando venturus in terris ex dei patris decreto nuntiabatur: Deducet te, inquit, magnifice dextera tua, virtus scilicet gratiae spiritalis de qua Christi agnitio deducitur; sagittae tuae, inquit, acutae -- pervolantia ubique dei praecepta -- minantes traductionem uniuscuiusque cordis et compungentes et transfigentes conscientiam quamque; populi sub te cadent, utique adorantes. [20] Sic bellipotens et armiger Christus est, sic accipiet spolia non solius Samariae verum et omnium gentium. Agnosce et spolia figurata, cuius et arma allegorica didicisti, atque ita in tantum Christus qui venit non fuit bellator, quia non talis ab Esaia praedicabatur. "Sed si Christus, inquiunt, qui venturus creditur non Iesus dicitur, quare is qui venit Iesus Christus appellatur ?" [21] Constabit autem utrumque nomen in Christo dei, in quo invenitur etiam Iesus appellatus. Disce et erroris tui morem: dum Moysi successor destinaretur Auses filius Naue, transfertur certe de pristino nomine et incipit vocari Iesus. "Certe", inquis. Hanc prius dicimus figuram futuri fuisse. [22] Nam quia Iesus Christus secundum populum, quod sumus nos nationes in saeculi deserto commorantes ante, introducturus esset in terram repromissionis melle et lacte manantem, id est in vitae aeternae possessionem qua nihil dulcius, idque non per Moysen id est non per legis disciplinam, sed per Iesum id est per novae legis gratiam provenire habebat circumcisis nobis petrina acie id est Christi praeceptis -- petra enim Christus multis modis et figuris praedicatus est --, ideo is vir qui in huius sacramenti imagines parabatrur etiam nominis dominici inauguratus est figura, ut Iesus nominaretur. Nam qui ad Moysen loquebatur, ipse erat dei filius qui et semper videbatur; deum enim patrem nemo umquam vidit et vixit. [23] Et ideo constat ipsum dei filium Moyseo esse locutum et dixisse ad populum: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, id est populi, qui te custodiat in itinere et introducat te in terram quam praeparavi tibi. Intendite illi et audite eum et ne inobaudiens fueris ei; non enim celabit te, quoniam nomen meum super illum est, populum enim introducturus erat Iesus in terram repromissionis, non Moyses. Angelum quidem dixit eum ob magnitudinem virtutum quas erat editurus -- quas virtutes fecisset Iesus Naue, et ipsi legistis -- et ob officium prophetae nuntiantis scilicet divinam voluntatem, sicuti et praecursorem Christi Iohannem futurum angelum appellat per prophetam spiritus dicens ex persona patris: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, id est Christi, qui praeparabit viam tuam ante te. Nec novum est spiritui sancto angelos appellare eos quos ministros suae virtutis deus praeficit. [24] Idem enim Iohannes non tantum angelus Christi vocatus est sed et lucerna lucens ante Christum. Paravi enim lucernam Christo meo David praedicat. + quem + ipse Christus veniens adimplere prophetas dicit ad Iudaeos: Ille fuit, inquit, lucerna ardens et lucens, utpote qui non tantum vias eius parabat in eremo sed et agnum dei demonstrando inluminabat mentes hominum praeconio suo, ut eum esse intellegerent agnum quem Moyses passumm nuntiabat. [25] Sic et Iesus ob nominis sui futurum sacramentum. Id enim nomen suum confirmavit quod ipse ei indiderat, quia non angelum nec Ausen sed Iesum eum iusserat exinde vocari. Sic igitur utrumque nomen competit Christo dei, ut et Iesus appellaretur.
[26] Et quoniam ex semine David genus trahere deberet virgo ex qua nasci oportuit Christus, ut supra memoravimus, evidenter propheta in sequentibus dicit: Et nascetur, inquit, virga de radice Iesse, quod est Maria, et flos de radice ascendet et requiescet in illum spiritus dei: spiritus sapientiae et intellectus, spiritus agnitionis et pietatis, spiritus consilii et virtutis, spiritus timoris dei implebit illum. [27] Neque enim ulli hominum universitas spiritalium documentorum competebat nisi Christo, flori quidem ad gloriam ob gratiam adaequato, ex stirpe autem Iesse deputato per Mariam, scilicet inde censendam. Fuit enim de patria Bethleem et de domo David, sicuti apud Romanos in censu descripta est Maria ex qua nascitur Christus. Expostulo etiam, [ut] qui a prophetis praedicabatur ex Iesse genere venturus et omnem humilitatem et patientiam et tranquillitatem [esset] exhibiturus an venerit, [28] atque ita is homo qui talis ostenditur ipse erit Christus qui venit. De hoc enim propheta dicit: Homo in plaga positus et sciens ferre imbecillitatem, qui tamquam ovis ad victimam ductus est et tamquam agnus coram tondente se non aperuit os suum. Si neque contendit neque clamavit neque audita est foris vox eius, qui arundinem contusam, Israelis fidem, non comminuit, qui linum ardens, id est momentaneum ardorem gentium, non restinxit, sed lucere magis fecit ortu luminis sui, non potest alius esse quam qui praedicabatur. [29] Oportet itaque actum Christi eius qui venit ad scripturarum regulam recognosci; duplici enim, nisi fallor, operatione distinctum eum legimus, praedicationis et virtutis.
Sed de utroque titulo sic
