X.
[1] De exitu plane passionis eius ambigitis negantes passionem crucis in Christum praedicatam et argumentantes insuper non esse credendum, ut ad id genus mortis exposuerit deus filium suum, quod ipse dixit: Maledictus omnis qui pependerit in ligno. Sed huius maledictionis sensum antecedit rerum ratio. [2] Dicit enim in Deuteronomio: Si autem fuerit in aliquo delictum ad iudicium mortis et morietur et suspendetis in ligno, non manebit corpus eius in ligno, sed sepultura sepelietis eum ipsa die, quoniam maledictus a deo est omnis qui suspensus fuerit in ligno, et non inquinabitis terram quam dominus deus tuus dabit tibi in sortem. [3] Igitur non in hanc passionem Christum maledixit, sed distinctionem fecit, ut, qui in aliquo delicto iudicium mortis habuissetet moreretur suspensus in ligno, hic maledictus a deo esset, qui propter merita delictorum suorum suspenderetur in ligno. [4] Alioquin Christus qui dolum de ore suo locutus non est quique omnem iustitiam et humilitatem exhibuit, et ut supra de eo praedictum memoravimus, non pro meritis suis in id genus mortis expositus est, sed ut ea quae praedicata sunt a prophetis per vos ei obventura implerentur, sicut in psalmis ipse spiritus Christi iam canebat dicens: Retribuebant mihi mala pro bonis, et: Quae non rapueram tunc exsolvebam, et: Exterminaverunt manus meas et pedes, et: Miserunt in potum meum fel et in siti mea potaverunt me aceto, et: Super vestem meam miserunt sortem, sicuti cetera quae in illum commissuri essetis praedicta sunt. [5] Quae quidem omnia ipsa perpessus non pro actu suo aliquo malo passus est, sed ut scripturae implerentur de ore prophetarum. Et utique sacramentum passionis ipsius figurari in praedicationibus oportuerat, quantoque incredibile, tanto magis scandalum futuram si nude praedicaretur, quantoque magnificum, tanto magis obumbrandum, ut difficultas intellectus gratiam a deo quaereret.
[6] Itaque imprimis Isaac, cum a patre hostia duceretur lignum[que] ipse sibi portans, Christi exitum iam tunc denotabat in victimam concessi a patre lignum passionis suae baiulantis. Ioseph et ipse Christum figuratus vel hoc solo, ne cursum demorer, quod persecutionem a fratribus passus est et venumdatus in Aegyptum ob dei gratiam, sicut et Christus ab Israele, carnaliter a fratribus venumdatus, a Iuda cum traditur. [7] Nam et benedicitur a patre in haec verba Ioseph: Tauri decor eius, cornua unicornis cornua eius; in eis nationes ventilabit pariter ad summum usque terrae. Non utique rhinoceros destinabatur unicornis nec minotaurus bicornis, sed Christus in illo significabatur, taurus ob utramque dispositionem, aliis ferus ut iudex aliis mansuetus ut salvator, cuius cornua essent crucis extima -- nam et in antemna navis quae crucis pars est hoc extremitates eius vocantur --, unicornis autem medio stipite palus. [8] Hac denique virtute crucis et hoc more cornutus universas gentes et nunc ventilat per fidem auferens a terra in caelum et tunc ventilabit per iudicium deiciens de caelo in terram. Idem erit et alibi taurus apud eandem scripturam. Cum Iacob in Simeonem et Levi porrexit benedictionem, de scribis et pharisaeis prophetat; ex illis enim deducitur census illorum. [9] Interpretatur enim spiritaliter sic: Simeon et Levi perfecerunt iniquitatem ex sua secta, qua scilicet Christum sunt persecuti; in concilium eorum ne veniat anima mea et in statiomm eorum ne incubuerint viscera mea, quoniam in indignatione sua interfecerunt homines, id est prophetas, et in concupiscentia sua subnervaverunt taurum, id est Christum quem post necem prophetarum interfecerunt et nervos eius suffigendo clavis desaevierunt. [10] Ceterum vanum, si post homicidia iam ab eis commissa + aliis et non ipsis + exprobrat carnificinam. Iam vero Moyses quid utique tunc tantum, cum Iesus adversus Amelech proeliabatur, expansis manibus orabat residens, quando in rebus tam attonitis magis utique genibus positis et manibus caedentibus pectus et facie humi volutante orationem commendare debuisset, nisi quia illic, ubi nomen domini Iesu dicebat dimicaturi quandoque adversus diabolum, crucis habitus quoque erat necessarius, per quam Iesus victoriam esset relaturus ? Idem rursus Moyses post interdictam omnis rei similitudinem cur aereum serpentem ligno impositum pendentis habitu in spectaculum Israeli salutare proposuit eo tempore quo a serpentibus post idololatriam exterminabantur, nisi quod hic dominicam crucem intentabat, qua serpens diabolus designabatur et laesus quisque ab eiusmodi colubris id est angelis eius a delictorum peccantia ad crucis istius sacramenta intentus salvus efficiebatur ? nam qui in illam tunc respiciebat a morsu serpentium liberabatur.
[11] Age nunc, si legisti penes prophetam in psalmis: Dominus regnavit a ligno, expecto quid intellegas, ne forte lignarium aliquem regem significari putetis et non Christum qui exinde a passione ligni superata morte regnavit. Proinde et Esaias: Quoniam puer, inquit, natus est vobis et datus est vobis filius; quid novum, si non de filio dei dicit ? -- Et datus est vobis cuius imperium [initium] factum est super humerum ipsius. [12] Quis omnino regum insigne potestatis suae humero praefert et non aut capite diadema aut manu sceptrum aut + aliqua proprietate usus nova + ? Sed solus novus rex aevorum Christus Iesus novam gloriam et potestatem et sublimitatem suam in humero extulit, crucem scilicet, ut secundum superiorem prophetiam exinde dominus regnaret a ligno. De hoc enim ligno etiam deus per Hieremiam insinuat quod essetis dicturi: Venite, immittamus in pane eius lignum et conteramus eum a terra vivorum et nomen illius non memorabitur amplius. Utique in corpus eius lignum missum est. Sic enim Christus revelavit panem corpus suum appellans, cuius retro corpus in pane prophetes nuntiavit. [13] Si adhuc quaeris dominicae crucis praedicationes, satis iam poterit tibi facere vicesimus primus psalmus totam Christi continens passionem canentis iam tunc gloriam suam: Foderunt, inquit, manus meas et pedes, quae propria est atrocitas crucis. Et rursus, cum auxilium patris implorat: Salvum me fac, inquit, ex ore leonis, utique mortis, et de cornibus unicornuorum humilitatem meam, de apicibus scilicet crucis, ut supra ostendimus. [14] Quam crucem nec ipse David passus est nec ullus regum Iudaeorum, ne putetis alterius alicuius prophetari passionem quam eius qui solus a populo tam insigniter crucifixus est.
Nunc si omnes istas interpretationes respuerit et inriserit duritia cordis vestri, probabimus sufficere posse mortem Christi prophetatam, ut ex hoc quod non esset edicta qualis mors intellegatur per crucem evenisse nec alii deputandam fuisse passionem crucis quam cuius mors praedicabatur. [15] Nam mortem eius et passionem et sepulturam una voce Esaiae volo ostendere: A facinoribus, inquit, populi mei perductus est ad mortem et dabo malos pro sepultura eius et divites pro morte eius, quia scelus non fecit nec dolus in ore eius inventus est; et deus voluit eximere a morte animam eius et cetera. [16] Dicit etiam adhuc: Sepultura eius sublata est e medio. Nec sepultus enim est nisi mortuus nec sepultura eius sublata est e medio nisi per resurrectionem eius. Denique subiungit: Propterea ipse multos in hereditatem habebit et multorum dividet spolia -- quis alius nisi qui + natus + est, ut supra ostendimus ? -- pro eo quod tradita est in mortem anima eius. Ostensa enim causa gratiae eius, pro iniuria scilicet mortis repensandae, pariter ostensum est haec illum propter mortem consecuturum post mortem, utique post resurrectionem, consecuturum. [17] Nam quod in passione eius accidit, ut media dies tenebresceret, Amos propheta adnuntiat dicens: Et erit, inquit, in die illa, dicit dominus: occidet sol media die et tenebrescet super terram dies luminis et convertam dies festos vestros in luctum et omnia cantica vestra in lamentationem et imponam super lumbos vestros saccum et super omne caput calvitium et ponam eum quasi luctum dilecti et eos qui cum illo quasi diem maeroris. [18] Hoc enim et Moyses initio primi mensis novorum facturos vos prophetavit, cum omne vulgus filiorum Israelis ad vesperam agnum esset immolaturum, et hanc sollemnitatem diei huius id est paschae azymorum cum amaritudine manducaturos praecanebat et adiecit pascha esse domini id est passionem Christi, quod ita quoque adimpletum est, ut prima die azymorum interficeretis Christum. [19] Et ut prophetiae implerentur, properavit dies vesperam facere id est tenebras efficere, quae media die factae sunt, atque ita dies festos vestros convertit deus in luctum et cantica vestra in lamentationem. Post enim passionem Christi etiam captivitas vobis et dispersio obvenit praedicata ante per spiritum sanctum.
