XIII.
[1] Igitur quoniam filii Israelis adfirmant nos errare recipiendo Christum qui iam venit, praescribamus eis ex ipsis scripturis iam venisse Christum qui praedicabatur, quamvis ex temporibus Danielis praedicantis probaverimus iam venisse Christum qui nuntiabatur. Nasci enim eum oportuit in Bethleem Iudae. [2] Sic enim scriptum est in propheta: Et tu, Bethleem, non minima es in ducibus Iudae; ex te enim exiet dux qui pascet populum meum Israelem. Si autem adhuc natus non est, qui processurus dux de tribu Iuda ex Bethleem nuntiabatur ? [3] Oportebat enim eum de tribu Iuda et a Bethleem procedere. Animadvertimus autem nunc neminem de genere Israelis in civitate Bethleem remansisse exinde quo interdictum est, ne in confinio ipsius regionis demoretur quisquam Iudaeorum, ut hoc quoque esset adimpletum, id est propheta: [4] Terra vestra deserta, civitates vestrae igni exustae -- id est quod belli tempore eis evenerit --, regionem vestram in conspectu vestro exteri comedent, et deserta et subversa erit a populis alienis, id est a Romanis. Et alio loco sic propheta dicit: Regem cum claritate videbitis, id est Christum facientem virtutes in gloriam dei patris, et oculi vestri videbunt terram de longinquo, quod vobis pro meritis vestris post expugnationem Hierusalem prohibitis ingredi in terram vestram de longinquo eam oculis tantum videre permissum est; anima, inquit, vestra meditabitur timorem, scilicet quod tempore excidii sui passi sunt. [5] Quomodo igitur nascetur dux de Iuda et quatenus procedet de Bethleem, sicuti divina prophetarum volumina nuntiant, cum nullus omnino sit illic in hodiernum derelictus ex Israele, cuius ex stirpe possit nasci Christus ? Si enim secundum Iudaeos adhuc non venit, cum venire coeperit unde unguetur ? [6] Lex enim praecepit in captivitate non licere unctionem chrismatis regalis confici. Si autem iam nec unctio est illic, ut Daniel prophetavit -- dicit enim exterminabitur --, ergo iam non est illic unctio, quia nec templum ubi erat cornu de quo reges unguebantur. [7] Si ergo non est unctio, unde unguetur dux qui nascetur in Bethleem aut quomodo procedet de Bethleem, cum de semine Israelis nullus omnino sit in Bethleem?
[8] Iterato denique ostendamus et venisse iam Christum secundum prophetas et passum et in caelis iam receptum et inde venturum secundum praedicationes prophetarum. [9] Nam post adventum eius secundum Danielem quod ipsa civitas exterminari haberet, legimus et ita factum recognoscimus. Dicit enim scriptura sic: civitatem et sanctum simul exterminari cum duce. Quo duce? Indubitate qui de Bethleem et de tribu Iuda esset processurus. [10] Unde et manifestum est, quod civitas simul eo tempore exterminari deberet, cum ducator eius in ea pati haberet secundum scripturas prophetarum dicentium: Expandi manus meas tota die ad populum contumacem et contradicentem mihi, qui ambulant via non bona sed post peccata sua. Item in psalmis: Exterminaverunt manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea; ipsi autem contemplati sunt et viderunt me, et: In siti mea potaverunt me aceto. [11] Haec David passus non est, ut de se merito dixisse videatur, sed Christus qui crucifixus est: manus et pedes non exterminantur nisi eius qui in ligno suspenditur. Unde et ipse David regnaturum ex ligno dominum dicebat; nam et alibi propheta ligni huius fructum praedicat dicens: Terra dedit benedictiones suas, utique illa terra virgo nondum pluviis irrigata nec imbribus fecundata, ex qua homo tunc primum plasmatus est, ex qua nunc Chris tulit fructum suum, non illud lignum in paradiso quod mortem dedit protoplastis, sed lignum passionis Christi unde vita pendens a vobis credita non est. [12] Hoc enim lignum tunc in sacramento, cum Moyses aquam amaram indulcavit unde populus qui siti periebat in eremo bibendo revixit, sicuti nos qui de saeculi calamitatibus extracti in quo commorabamur siti pereuntes, id est verbo divino probati, ligno passionis Christi per aquam baptismatis potantes fidem quae est in eum reviximus. [13] A qua fide Israel excidit secundum Hieremiam prophetam dicentem: Mittite, interrogate nimis, si facta sunt talia, si mutabunt gentes deos suos et isti non sunt dii; populus autem meus mutavit gloriam suam, ex quo nihil proderit eis; expavit caelum super isto. Et quando expavit? Indubitate quando passus est Christus. [14] Et horruit, inquit, plurimum nimis. Et quando horruit nimis nisi in passione Christi, cum terra quoque contremuit et sol media die tenebricavit et velum templi scissum est et monumenta dirapta sunt? Quoniam, inquit, duo haec nequam fecit populus meus: me dereliquerunt fontem aquae vitae et foderunt sibi lacus contritos qui non poterunt aquam continere. [15] Indubitate non recipiendo Christum fontem aquae vitae lacus contritos coeperunt habere, id est synagogas in dispersiones gentium, in quibus iam spititus sanctus non immoratur, ut in praeteritum in templo commorabatur ante adventum Christi qui est verum dei templum. [16] Nam et istam sitim divini spiritus eos passuros praedicat propheta dicens: Ecce qui serviunt mihi manducabunt, vos autem esurietis; servientes mihi potabuntur, vos autem sitietis et a contribulatione spiritus ululabitis; remittetis enim nomenvestrum in satietatem electis meis, vos autem interficiet dominus; eis autem qui serviunt mihi nomen nominabitur novum quod benedicetur in terris.
[17] Adhuc huius ligni sacramentum etiam in Regnorum legimus celebratum. Nam cum filii prophetarum super flumen Iordanem lignum securibus caederent, exsiliit ferrum et mersum est in flumine, atque ita Helisaeo propheta superveniente petunt ab eo filii prophetarum, uti ferrum flumini quod immersum fuerat erueret. [18] Atque ita [Helisaeus] accepto ligno et misso in eum locum ubi submersum fuerat, ferrum statim supernatavit, quod receperunt filii prophetarum, et lignum mersum est. Ex quo intellexerunt, quod Heliae spiritus in eum sit repraesentatus. [19] Quid manifestius huius ligni sacramento, quod duritia huius saeculi mersa in profundo erroris et a ligno Christi id est passionis eius in baptismo liberatur, ut quod perierat olim per lignum in Adam id restitueretur per lignum Christi, nobis scilicet qui successimus in loco prophetarum ea sustinentes hodie in saeculo quae semper passi prophetae propter divinam religionem; [20] alios enim lapidaverunt, alios fugaverunt, plures vero ad necem tradiderunt, quod negare non possunt. Hoc lignum sibi et Isaac filius Abrahae ad sacrificium ipse portabat, cum sibi eum deus hostiam fieri praecepisset. [21] Sed quoniam haec fuerant sacramenta quae temporibus Christi perficienda servabantur, et Isaac cum ligno servatus est ariete oblato in vepre cornibus haerente et Christus suis temporibus lignum humeris suis portavit inhaerens cornibus crucis corona spinea capiti eius circumdata. Hunc enim oportebat pro omnibus gentibus fieri sacrificium qui tamquam ovis ad victimam ductus est et velut agnus coram tondente se sine voce sic non aperuit os suum. [22] Hic enim Pilato interroganti nihil locutus est; in humilitate enim iudicium eius sublatum est. Nativitatem autem eius quis enarrabit? Quare ? Quia nullus omnino hominum nativitatis Christi fuit conscius in conceptu, cum virgo Maria a verbo dei praegnans inveniretur, et quia tolleretur a terra vita eius. [23] Cur ita? Quia post resurrectionem eius a mortuis quae die tertia effecta est caeli eum receperunt secundum prophetiam emissam huiusmodi: Ante lucem surgent ad me dicentes: eamus et revertamur ad dominum deum nostrum, quoniam ipse eripiet et liberabit nos post biduum die tertia, quae est resurrectio eius gloriosa, cuius neque nativitatem neque passionem Iudaei agnoverunt: de terra in caelos eum recepit, unde et venerat ipse spiritus ad virginem.
[24] Igitur quoniam adhuc contendunt Iudaei necdum venisse Christum quem tot modis adprobavimus venisse, recognoscant [Iudaei] exitum suum quem post adventum Christi relaturi praedicabantur ob impietatem qua eum et despexerunt et interfecerunt. Primo enim ex qua die secundum dictum Esaiae proiecit homo abominamenta sua aurea et argentea quae fecerunt adorare vanis et nocivis, id est ex quo gentes nos dilucidati pectora per Christi veritatem proiecimus idola, vident Iudaei et quod sequitur expunctum. [25] Tulit enim dominus Sabaoth a Iudaeis et ab Hierusalem inter cetera et sapientem architectum qui aedificat ecclesiam, dei templum et civitatem sanctam et domum domini. Nam exinde destitit apud illos dei gratia et mandatum est nubibus, ne pluerent imbrem super vineam Sorech, id est caelestibus beneficiis, ne provenirent domui Israelis. [26] Fecerat enim spinas ex quibus Christum coronaverat et non iustitiam sed clamorem quo in crucem eum extorserat. Et ita subtractis charismatis prioribus lex et prophetae usque ad Iohannem fuerunt et piscina Bethsaida usque ad adventum Christi: [valetudines ab Israele curare] desiit a beneficiis deinde, cum ex perseverantia furoris sui nomen domini per ipsos blasphemaretur, sicut scriptum est: Propter vos nomen domini blasphematur in gentibus. Ab illis enim incepit infamia, et tempus medium a Tiberio usque ad Vespasianum. Qui cum ista commisissent nec intellexissent Christum in tempore suae visitationis venientem, facta est terra eorum deserta et civitates eorum igni exustae; regionem ipsorum sub eorum conspectu extraneis devorantibus derelicta est filia Sion tamquam specula in vinea, velut in cucumerario casula, ex quo scilicet Israel dominum non cognovit et populus eum non intellexit, sed dereliquit magis et ad indignationem provocavit sanctum Israelis. [27] Sic et machaerae condicionalis comminatio: Si nolueritis nec obaudieritis, gladius vos comedet. Ex quo probamus machaeram Christum fuisse, quem non audiendo perierunt, qui et in psalmo dispersionem eis postulat a patre dicens: Disperge eos in virtute tua. Qui et rursus per Esaiam in exustionem eorum perorans: Propter me, inquit, haec facta sunt vobis; in anxietate dormietis. [28] Haec igitur cum pati praedicarentur Iudaei propter Christum et passos eos inveniamus et in dispersionem demorari cernamus, manifestum est propter Christum Iudaeis ista accidisse conspirante sensu scripturarum cum exitu rerum et ordine temporum. [29] Aut si nondum venit Christus propter quem haec passuri praedicabantur, cum venerit ergo patientur. Et ubi tunc filia Sion relinquenda quae in Iudaea hodie
