XIV.
[1] Discite nunc ex abundantia erroris vestri ducatum. Duos dicimus Christi habitus a prophetis demonstratos, totidem adventus eius praenotatos: unum in humilitate, utique primum, cum tamquam ovis ad victimam deduci habebat et tamquam agnus ante tondentem sine voce sic non aperiens os, ne aspectu quidem honestus. [2] Adnuntiavimus enim, inquit, de illo: sicut puerulus, sicut radix in terra sitienti, et non erat ei species neque gloria, et vidimus eum et non habebat speciem neque decorem, sed species eius inhonorata, deficiens citra filios hominum, homo in plaga positus et sciens ferre infirmitatem, scilicet ut positus a patre in lapidem offensionis et minoratus ab eo modicum citra angelos,vermem se pronuntians et non hominem, ignominiam hominis et abiectionem populi. [3] Quae ignobilitatis argumenta primo adventui competunt sicut sublimitatis secundo, cum fiet iam non lapis offensionis nec petra scandali, sed lapis summus angularis post reprobationem adsumptus et sublimatus in consummationem et petra sane illa apud Danielem de monte praecisa quae imaginem saecularium regnorum comminuet et conteret. [4] De quo secundo adventu eius prophetes: Et ecce cum nubibus caeli tamquam filius hominis veniens venit usque ad veterem dierum et aderat in conspectu eius et qui adsistebant adduxerunt illum; et data est ei potestas regia et omnes nationes terrae secundum genus et omnis gloria serviens illi et potestas illius aeterna quae non auferetur et regnum eius quod non corrumpetur. [5] Tunc scilicet speciem honorabilem et decorem habiturus est indeficientem supra filios hominum -- tempestivus enim decore ultra filios hominum; effusa est gratia [inquit] in labiis tuis, propterea benedixit te deus in saecula; accingere ensem tuum circa femur tuum, potentissime tempestivitate et pulchritudine tua --, cum et pater, posteaquam diminuit illum modicum quid citra angelos, gloria et honore coronavit illum et subiecit omnia sub pedibus eius. [6] Et tunc cognoscent eum quem pupugerunt et caedent pectora sua tribus ad tribum, utique quod retro non agnoverint eum in humilitate condicionis humanae constitutum. Et homo est, inquit Hieremias, et quis cognoscet illum, quia et nativitatem eius, inquit Esaias, quis enarrabit?
[7] Sic et apud Zachariam [ait] in persona Iesu, immo et in ipsius nominis sacramento verissimus sacerdos patris Christus ipsius duplici habitu in duos adventus deliniatur: primo sordibus indutus id est carnis passibilis et mortalis indignitate, cum et diabolus adversabatur ei, auctor scilicet Iudae traditoris qui eum etiam post baptismum temptaverat, dehinc spoliatus pristinas sordes, exornatus podere et mitra et cidari munda id est secundi adventus, quoniam gloriam et honorem adeptus demonstratur. [8] Nec poteritis eum Iosedech filium dicere qui nulla omnino veste sordida sed semper sacerdotali fuit exornatus nec umquam sacerdotali munere privatus, sed Iesus iste Christus dei patris summi sacerdos qui primo adventu suo humanae formae et passibilis venit in humilitate usque ad passionem, ipse effectus etiam hostia per omnia pro omnibus nobis, qui post resurrectionem suam indutus podere sacerdos in aeternum dei patris nuncupatur. [9] Sic enim et duorum hircorum qui ieiunio offerebantur faciam interpretationem. Nonne et illi utrumque ordinem Christi qui iam venit ostendunt, pares quidem atque consimiles propter eundem domini conspectum, quia non in alia venturus est forma, ut qui agnosci habet a quibus et laesus est; unus autem eorum circumdatus coccino maledictus et consputatus et convulsus et compunctus a populo extra civitatem abiciebatur in perditionem, manifestis notatus insignibus Christi passionis qui coccinea circumdatus veste et consputatus et omnibus contumeliis adflictus extra civitatem crucifixus est; alter vero pro delictis oblatus et sacerdotibus tantum templi in pabulum datus secundae repraesentationis argumenta signabat, quia delictis omnibus expiatis sacerdotes templi spiritalis id est ecclesiae dominicae gratiae quasi visceratione quadam fruerentur ieiunantibus ceteris a salute. [10] Igitur quoniam primus adventus et plurimis figuris obscuratus et omni inhonestate prostratus canebatur, secundus vero et manifestus et deo dignus, idcirco quem facile et intellegere et credere potuerunt eum solum intuentes id est secundum qui est in honore et gloria non inmerito decepti sunt circa obscuriorem certe indigniorem id est primum. Atque ita in hodiernum negant venisse Christum suum, quia non in sublimitate venerit, dum ignorant in humilitate primum fuisse venturum.
[11] Sufficit hucusque de his interim ordinem Christi decucurrisse, quo talis probatur qualis adnuntiabatur, ut iam ex ista consonantia scripturarum divinarum [intellegamus] et quae post Christum futura praedicabantur ex dispositione divina credantur expuncta. Nisi enim ille venisset post quem habebant expungi, nullo modo evenissent quae in adventu eius futura praedicabantur. [12] Igitur si universas nationes de profundo erroris humani exinde emergentes ad deum creatorem et Christum eius cernitis, -- quod prophetatum non audetis negare, quia et si negaretis statim vobis in psalmis, sicuti iam praelocuti sumus, promissio patris occurreret dicentis: Filius meus es tu, ego hodie genui te; pete a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. Nec poteritis in istam praedicationem magis David filium Solomonem vindicare quam Christum dei filium nec terminos terrae David filio promissos qui intra unicam Iudaeam regnavit quam Christo filio dei qui totum iam orbem evangelii sui radiis inluminavit. [13] Denique et thronus in aevum magis Christo dei filio competit quam Solomoni, temporali scilicet regi qui solo Israeli regnavit. Christum enim hodie invocant nationes quae eum non sciebant et populi hodie ad Christum confugiunt quem retro ignorabant. Non potes futurum contendere quod vides fieri. [14] Haec aut prophetata nega, cum coram videntur, aut adimpleta, cum leguntur; aut si non negas utrumque, in eo erunt adimpleta in quem sunt prophetata.
