III.
[1] "Sed Abraham, inquis, circumcisus est." Sed ante deo placuit quam circumcideretur nec tamen sabbatizavit. Acceperat enim circumcisionem, sed quae esset in signum temporis illius non in salutis praerogativam. Denique sequentes patriarchae incircumcisi fuerunt ut Melchisedech, qui ipsi Abrahae iam circumciso revertenti de proelio panem et vinum obtulit incircumcisus. "Sed et filius, inquit, Moysi tum ab angelo praefocatus fuisset, si non Seffora mater eius calculo praeputium infantis circumcidisset. Unde [inquit] occisionis maximum periculum est, si praeputium carnis quis non circumciderit." [2] Atquin si salutem circumcisio omnimodo adferret, etiam ipse Moyses in filio suo non intermisisset, quominus octava die circumcideret eum, cum constet Sefforam coactam ab angelo id fecisse in itinete. consideremus itaque, quod non potuerit unius infantis coacta circumcisio omni populo praescribere et quasi legem huius praecepti condere in salutem. [3] Nam providens deus, quod hanc circumcisionem in signum non in salutem esset daturus populo Israeli, idcirco filium Moysi ducis futuri instigat circumcidi, ut cum coepisset per eum populo dare praeceptum circumcisionis non aspernaretur populus videns exemplum istud in ducis filio iam celebratum. [4] Dari enim habebat circumcisio, sed in signum unde Israel in novissimo tempore dinosci haberet, quando secundum sua merita in sanctam civitatem ingredi prohiberetur -- secundum verba prophetarum dicentium: Terra vestra deserta, civitates vestrae igni exustae, regionem vestram in conspectu vestro extranei comedent, et deserta et subversa a populis extraneis derelinquetur filia Sion, sicut casa in vinea et sicut custodiarium in cucumerario et quasi civitas quae expugnatur. [5] Cur ita? Quoniam subsequens sermo prophetae exprobrat eis dicens: Filios genui et exaltavi, ipsi autem reprobaverunt me, et: Si extenderitis manus, avertam faciem meam a vobis; et si multiplicaveritis preces, non exaudiant vos; manus enim vestrae sanguine plenae sunt, et: Vae gens peccatrix, populus plenus delictis, filii scelesti, dereliquistis dominum et ad indignationem provocastis sanctum Israelis.
[6] Haec igitur dei providentia fuit, dandi circumcisionem in signum unde dinosci possent, cum adveniret tempus cum pro meritis suis supradictis in Hierusalem admitti prohiberentur; quod et quia futurum erat nuntiabatur, et quia factum videmus recognoscimus. [7] Sicut enim circumcisio carnalis quae temporalis erat imbuta est in signum populo contumaci, ita spiritalis data est in salutem populo obaudienti dicente Hieremia: Innovate vobis novitatem et ne seminaveritis in spinis; circumcidimini deo et circumcidite praeputium cordis vestri. Et alio loco dicit: Ecce enim dies veniunt, dicit dominus, et disponam domui Iudae et domui Iacob testamentum novum, non tale quale dedi patribus eorum in die quo eos eduxi de terra Aegypti. [8] Unde intellegimus et priorem circumcisionem tunc datam cessaturam et novam legem, non talem qualem iam dederat patribus, processuram adnuntiari, sicut Esaias praedicabat dicens, quod in novissimis diebus manifestus futurus esset mons domini et domus dei super vertices montium. Et exaltabitur, inquit, super colles et venient super illum omnes gentes et ambulabunt multl et dicent: venite, ascendamus in montem domini et in domum dei Iacob, non in Esau prioris filii, sed Iacob sequentis id est populi nostri, cuius mons Christus, sine manibus concidentium praecisus implens omnem terram apud Danielem ostensus. [9] Denique ex hac domo dei Iacob etiam legem novam processuram sequentibus verbis adnuntiat Esaias dicens: Ex Sion enim exiet lex et verbum domini ex Hierusalem, et iudicabit inter gentes, id est inter nos qui ex gentibus sumus vocati; et concident, inquit, gladios suos in aratra et lanceas suas in falces, et non accipiet gens super gentem gladium, et iam non discent pugnare. [10] Qui igitur intelleguntur alii quam nos qui in nova lege edocti ista observamus obliterata veteri lege cuius abolitionem futuram actus ipse demonstrat ? Nam et vetus lex ultione gladii se vindicabat et oculum pro oculo eruebat et vindicta iniuriam retribuebat, nova autem lex clementiam designabat et pristinam ferocitatem gladiorum et lancearum ad tranquillitatem convertebat et belli pristinam in aemulos et hostes executionem in pacificos actus arandae et colendae terrae reformabat. [11] Igitur sicuti supra ostendimus, quod vetus lex et circumcisio carnalis cessatura pronuntiata est, ita et novae legis et spiritalis circumcisionis observantia in pacis obsequio eluxit. Populus enim [inquit] quem non noveram servivit mihi, in obauditu auris obauaivit mihi prophetae adnuntiaverunt. [12] Quis autem populus qui deum ignorabat, nisi noster qui retro deum nesciebamus, et quis in auditu auris obaudivit ei, nisi nos qui relictis idolis ad deum conversi sumus? [13] Nam Israel, qui deo fuerat cognitus quique ab eo in Aegypto exaltatus fuerat et per Erythraeum pelagum transvectus quique in eremo manna cibatus XL annis ad instar aeternitatis redactus nec humanis passionibus contaminatus aut saeculi huius cibis pastus sed angelorum panibus [manna] cibatus satisque beneficiis deo obligatus, domini et dei sui oblitus est dicens ad Aaron: Fac nobis deos qui nos antecedant; Moyses enim ille qui nos eiecit de terra Aegypti dereliquit nos, et quid illi acciderit nescimus. Et ideo nos, qui non populus dei retro, facti sumus populus eius accipiendo novam legem supra dictam et novam circumcisionem ante praedictam.
