V.
[1] Sic et sacrificia terrenarum oblationum et spiritalium [sacrificiorum] praedicata ostendimus, et quidem a primordio maioris filii id est Israelis terrena fuisse in Cain praeostensa sacrificia, sed minotis filii [Abel] id est populi nostri sacrificia diversa demonstrata. [2] Namque maior natu Cain de fructu terrae obtulit munera deo, minor vero filius Abel de fructu ovium suarum. Et respexit deus in Abel et in munera eius, in Cain autem et in munera eius non respexit. Et dixit deus ad Cain: quare concidit vultus tuus ? Nonne, si recte quidem offeras non recte autem dividas, peccasti ? Quiesce; ad te enim conversio eius et tu dominaberis eius. Et tunc dixit Cain ad Abel fratrem suum: eamus in campum. Et abiit cum eo illic et interfecit eum. Et tunc dixit deus ad Cain: ubi est Abel frater tuus? et dixit: nescio; numquid custos fratris mei sum ego? cui deus dixit: vox sanguinis fratris tui proclamat ad me de terra. Propter quod maledicta terra quae aperuit os suum ad excipiendum sanguinem fratris tui. Et gemens et tremens eris super terram, et omnis qui te invenerit occidet te. [3] Ex hoc igitur actu duplicia duorum populorum sacrificia praeostensa iam tunc a primordio animadvertimus. Denique cum per Moysen in Levitico lex sacerdotalis conscriberetur, invenimus praescriptum populo Israeli, ut sacrificia nullo alio in loco offerrentur deo quam in terra promissionis, quam dominus deus daturus esset patribus eorum, ut introducto Israele illic celebrarentur sacrificia et holocausta tam pro peccatis quam pro animabus et nusquam alibi nisi in terra sancta. [4] Cur itaque postea per prophetas praedicat spiritus futurum, ut in omni loco et in omni terra offerantur sacrificia deo ? Sicuti per Malachiam unum ex duodecim prophetis dicit: Non recipiam sacrificium de manibus vestris, quoniam ab oriente sole usque in occidentem nomen meum clarificatum est in omnibus gentibus, dicit dominus omnipotens, et in omni loco offeruntur sacrificia munda nomini meo. Item in psalmis David: Adferte deo, patriae gentium, indubitate quod in omnem terram exire habebat praedicatio apostolorum, adferte deo claritatem et honorem, adferte deo sacrificium nominis eius; tollite hostiam et introite in atria eius. [5] Namque quod non terrenis sacrificiis sed spiritalibus deo litandum sit, ita legimus ut scriptum est: Cor contribulatum et humiliatum hostia deo est, et alibi: Sacrifica deo sacrificium laudis et redde altissimo vota tua. Sic itaque sacrificia spiritalia laudis designantur et cor contribulatum acceptabile sacrificium deo demonstratur. [6] Itaque quomodo carnalia sacrificia reprobata intelleguntur -- de quibus et Esaias loquitur dicens: Quo mihi multitudinem sacrificiorum vestrorum, dicit dominus, quoniam et si adtuleritis mihi, inquit, similam, vanum supplicamentum execramentum mihi est, et adhuc dicit: Holocaustomata et sacrificia vestra et adipem hircorum et sanguinem taurorum nolo, nec si veniatis videri mihi; quis enim exquisivit ista de manibus vestris? --, ita sacrificia spiritalia accepta praedicantur, ut prophetae adnuntiant. [7] Carnalia vero sacrificia, de quibus praedicatum est: Non est mihi voluntas in vobis, dicit dominus, sacrificia non accipiam de manibus vestris, quoniam ab oriente sole usque in occidentem nomen meum clarificatum est in omnibus gentibus, dicit dominus. De spiritalibus vero sacrificiis addit dicens: Et in omni loco sacrificia munda offerunt nomini meo, dicit dominus.
