VII.
[1] Igitur in isto gradum conseramus, an qui venturus Christus adnuntiabatur iam venerit an venturus adhuc speretur. Quod ipsum ut probari possit, etiam tempora sunt nobis requirenda quando venturum Christum prophetae nuntiaverint, ut, si intra ista tempora recognoverimus venisse eum, sine dubio ipsum esse credamus quem prophetae venturum canebant, in quem nos, gentes scilicet, credituri adnuntiabamur, et cum constiterit venisse indubitate etiam legem novam ab ipso datam esse credamus et testamentum novum in ipso et per ipsum nobis dispositum non diffiteamur. [2] Venturum enim Christum et Iudaeos non refutare scimus, utpote qui in adventum eius spem suam porrigant. Nec de isto pluribus quaerendum, cum retro omnes prophetae de eo praedicaverunt, ut Esaias: Sic dicit dominus deus Christo meo domino: cuius tenui dexteram, ut exaudiant illum gentes; fortitudines regum disrumpam, aperiam ante illum portas, et civitates non cludentur illi. Quod ipsum adimpletum iam videmus. [3] Cui etenim tenet dexteram pater deus nisi Christo filio suo, quem et exaudierunt omnes gentes, id est cui omnes gentes crediderunt, cuius et praedicatores apostoli in psalmis David ostenduntur: In universam, inquit, terram exivit sonus eorum et ad terminos terrae verba eorum ? [4] In quem enim alium universae gentes crediderunt nisi in Christum qui iam venit ? Cui etenim crediderunt gentes, Parthi et Medi et Elamitae et qui habitant Mesopotamiam Armeniam Phrygiam Cappadociam, incolentes Pontum et Asiam Pamphyliam, immorantes Aegypto et regiones Africae quae est trans Cyrenen inhabitantes, Romani et incolae, tunc et in Hierusalem Iudaei et ceterae gentes, ut iam Gaetulorum varietates et Maurorum multi fines, Hispaniarum omnes termini et Galliarum diversae nationes et Britannorum inaccessa Romanis loca Christo vero subdita et Sarmatarum et Dacorum et Germanorum et Scytharum et abditarum multarum gentium et provinciarum et insularum multarum nobis ignotarum et quae enumerare minus possumus ? [5] In quibus omnibus locis Christi nomen qui iam venit regnat, utpote ante quem omnium civitatium portae sunt apertae et cui nullae sunt clausae, abante quem ferreae serae sunt comminutae et valvae aereae sunt apertae. [6] Quamquam ista et spiritaliter sint intellegenda, quod praecordia singulorum variis modis a diabolo obsessa fide Christi sint reserata, attamen etiam perspicue sunt adimpleta, utpote in quibus omnibus locis populus nominis Christi inhabitet. Quis enim omnibus gentibus regnare potuisset, nisi Christus dei filius qui omnibus regnaturus in aeternum nuntiabatur? [7] Nam si Solomon regnavit, sed in finibus Iudaeae tantum: a Bersabee usque Dan termini regni eius signantur; si vero Babyloniis et Parthis regnavit Darius, ulterius ultra fines regni sui non habuit potestatem in omnibus gentibus; si Aegyptiis Pharao vel quisque ei in hereditario regno successit, illic tantum potitus est regni sui dominium; si Nabuchodonosor cum suis regulis, ab India usque Aethiopiam habuit regni sui terminos; si Alexander Macedo, non amplius quam Asiam universam et ceteras regiones quas postea devicerat tenuit; [8] si Germani, adhuc usque limites suos transgredi non sinuntur. Britanni intra oceani sui ambitum clausi sunt, Maurorum gentes et Gaetulorum barbariae a Romanis obsidentur, ne regionum suarum fines excedant. Quid de ipsis Romanis dicam, qui legionum suarum praesidiis imperium suum muniunt nec trans istas gentes porrigere vires regni sui possunt? [9] Christi autem nomen ubique porrigitur, ubique creditur, ab omnibus gentibus supra enumeratis colitur, ubique regnat, ubique adoratur; omnibus ubique tribuitur aequaliter; non regis apud illum maior gratia, non barbari alicuius inferior laetitia; non dignitatum vel natalium cuiusquam discreta merita; omnibus aequalis, omnibus rex, omnibus iudex, omnibus deus et dominus est. Nec dubites credere quod adseveramus, cum videas fieri.
