Caput XI
ARGUMENTUM. — Futurum quoque asserunt totius mundi incendium; ac post corporum nostrorum resurrectionem, justis beatissimae vitae, injustis maximarum poenarum aeternitatem promittunt.
Nec hac furiosa opinione contenti, aniles fabulas adstruunt et annectunt; renasci se ferunt, post mortem et cineres et favillas: et nescio qua fiducia mendaciis suis invicem credunt; putes eos jam revixisse. Anceps malum, et gemina dementia! Coelo et astris, quae sic relinquimus ut invenimus, interitum denuntiare: sibi mortuis, exstinctis, qui sicut nascimur et interimus, aeternitatem repromittere. Inde videlicet et exsecrantur rogos, et damnant ignium sepulturas; quasi non omne corpus, etsi flammis subtrahatur, annis tamen et aetatibus in terram resolvatur: nec intersit utrum ferae diripiant, an maria consumant, an humus contegat, an flamma subducat, cum cadaveribus omnis sepultura, si sentiunt, poena sit; si non sentiunt, ipsa conficiendi celeritate medicina. Hoc errore decepti beatam sibi, ut bonis et perpetem vitam mortuis, pollicentur: caeteris, ut injustis, poenam sempiternam. Multa ad haec suppetunt, ni festinet oratio, injustos ipsos, magis nec laboro, jam docui: quamquam etsi justos darem, culpam tamen, vel innocentiam fato tribui sententiis plurimorum et haec vestra consensio est. Nam quidquid agimus, ut alii fato, ita vos Deo addicitis: sic sectae vestrae non spontaneo cupere, sed electos. Igitur iniquum judicem fingitis, qui sortem in hominibus puniat, non voluntatem. Vellem tamen sciscitari, utrumne cum corporibus? et corporibus quibus? ipsisne an innovatis, resurgatur? sine corpore? Sine corpere. Hoc, quod sciam, neque mens, neque anima, nec vita est. Ipso corpore? sed jam ante dilapsum est. Alio corpore? ergo homo novus nascitur, non prior ille reparatur. Et tamen tanta aetas abiit, saecula innumera fluxerunt, quis unus ullus ab inferis, vel Protesilai sorte, remeavit, horarum saltem permisso commeatu, vel ut exemplo crederemus? Omnia ista figmenta malesanae opinionis, et inepta solatia, a poetis fallacibus in dulcedine carminis lusa, a vobis, nimirum credulis, in Deum vestrum turpiter reformata sunt.
