Caput XII
ARGUMENTUM. — Quid autem ipsismet Christianis post mortem eventurum sit, inde augurari possimus, quod nunc omni ope destituti, summis calamitatibus et miseriis premuntur.
Nec saltem de praesentibus capitis experimentum, quam vos irritae pollicitationis cassa vota decipiant: quid post mortem impendeat, miseri, dum adhuc vivitis, aestimate. Ecce pars vestrum et major [et] melior, ut dicitis, egetis, algetis, opere, fame, laboratis: et Deus patitur, dissimulat; non vult, aut non potest opitulari suis. Ita aut invalidus, aut iniquus est. Tu qui immortalitatem postumam somnias, cum periculo quateris, cum febribus ureris, cum dolore laceraris, non tum conditionem tuam sentis? Non tum agnoscis fragilitatem? Invitus, miser, infirmitatis argueris, nec fateris? Sed omitto communia; ecce vobis minae, supplicia, tormenta, et jam non adorandae, sed subeundae cruces: ignes etiam, quos et praedicitis, et timetis: ubi Deus ille, qui subvenire reviviscentibus potest, viventibus non potest? Nonne Romani sine vestro Deo imperant, regnant, fruuntur orbe toto, vestrique dominantur? Vos vero suspensi interim atque solliciti, honestis voluptatibus abstinetis. Non spectacula visitis, non pompis interestis: convivia publica absque vobis; sacra certamina, praecerptos cibos, et delibatos altaribus potus abhorretis. Sic reformidatis deos, quos negatis. Non floribus caput nectitis; non corpus odoribus honestatis: reservatis unguenta funeribus: coronas etiam sepulchris denegatis, pallidi, trepidi, misericordia digni, sed nostrorum deorum. Ita nec resurgitis miseri, nec interim vivitis. Proinde si quid sapientiae vobis, aut verecundiae est, desinite coeli plagas, et mundi fata et secreta rimari: satis est pro pedibus aspicere, maxime indoctis, impolitis, rudibus, agrestibus: quibus non est datum intelligere civilia, multo magis denegatum est disserere divina.
