Caput XVI
ARGUMENTUM. — Suam itaque orditur responsionem Octavius: seque veracium verborum flumine amarissimam conviciorum labem diluturum confidit. Dehinc ad infirmanda singula Caecilii argumenta digreditur.
Primum itaque statuit, nemini aegre ferendum quod Christiani quantumvis indocti, de coelestibus rebus disputent: non enim disputantis auctoritas, sed disputationis ipsius veritas est spectanda. Et Octavius: Dicam equidem, ut potero, pro viribus; et adnitendum tibi mecum est, ut conviciorum amarissimam labem verborum veracium in flumine diluamus. Nec dissimulabo principio ita Natalis mei errantem, vagam, lubricam nutasse sententiam, ut sit nobis ambigendum, utrum tua eruditio turbata sit, an vacillaverit per errorem. Nam interim deos credere, interim se deliberare variavit, ut, propositionis incerto, [in]certio[r] responsionis nostrae intentio fundaretur. Sed in Natale meo versutiam nolo, non credo: procul est ab ejus simplicitate subtilis urbanitas. Quid igitur? Ut qui rectam viam nescit, ubi, ut fit, in plures una diffunditur, quia viam nescit, haeret anxius, nec singulas audet eligere, nec universas probare; sic cui non est veri stabile judicium, prout infida suspicio spargitur, ita ejus dubio opinio dissipatur. Nullum itaque miraculum est, si Caecilius identidem in contrariis ac repugnantibus jactetur aestu et fluctuetur: quod ne fiat ulterius, convincam, et redarguam, quamvis diversa sint, quae dicta sunt; una veritate confirmata probataque, nec dubitandum ei de caetero est, nec vagandum. Et quoniam meus frater erupit aegre se fere, stomachari, indignari, dolere, illiteratos, pauperes, imperitos, de rebus coelestibus disputare; sciat omnes homines sine delectu aetatis, sexos, dignitatis, rationis et sensus capaces et habiles procreatos: nec fortuna nactos, sed natura insitos esse sapientiam: quin ipsos etiam philosophos, vel si qui alii artium repertores in memorias exierunt, priusquam solertia mentis parerent nominis claritatem, habitos esse plebeios, indoctos, seminudos; adeo divites facultatibus suis illigatos, magis aurum suspicere consuesse, quam coelum: nostrates pauperes, et commentos esse prudentiam, et tradidisse caeteris disciplinam. Unde apparet ingenium non dari facultatibus, nec studio parari, sed cum ipsa mentis formatione generari. Nihil itaque indignandum, vel dolendum, si quicumque de divinis quaerat, sentiat, proferat; quum non disputantis auctoritas, sed disputationis ipsius veritas requiratur: atque etiam quo imperitior sermo, hoc illustrior ratio est: quoniam non fucatur pompa facundiae et gratiae, sed, ut est, recti regula sustinetur.
