Caput XVII
ARGUMENTUM. — Fatetur quidem hominem debere se ipsum nosse: sed plane negat hanc cognitionem ab eo posse comparari, quin antea rerum universitatem et Deum ipsum agnoscat. Ex ipsius autem mundi constitutione atque ornatu, quisque ratione praeditus, compertum habet eum a Deo conditum fuisse atque ab eo regi et administrari.
Nec recuso, quod Caecilius adserere inter praecipua connisus est, hominem nosse se et circumspicere debere, quid sit, unde sit, quare sit; utrum elementis concretus, an concinnatus atomis, an potius a Deo factus, formatus, animatus? Quod ipsum explorare et eruere, sine universitatis inquisitione non possumus, quum ita cohaerentia, connexa, concatenata sint, ut, nisi divinitatis rationem diligenter excusseris nescias humanitatis: nec possis pulchre gerere rem civilem, nisi cognoveris hanc communem omnium mundi civitatem: praecipue quum a feris belluis hoc differamus, quod illa prona, in terramque vergentia, nihil nata sint prospicere, nisi pabulum nos, quibus vultus erectus, quibus suspectus in coelum datus est, sermo et ratio, per quae Deum agnoscimus, sentimus, imitamur, ignorare nec fas nec licet ingerentem sese oculis et sensibus nostris coelestem claritatem. Sacrilegii enim vel maximi instar est, humi quaerere, quod in sublimi debeas, invenire. Quo magis mihi videntur, qui hunc mundi totius ornatum non divina ratione perfectum volunt, sed frustis quibusdam temere cohaerentibus conglobatum, mentem, sensum, oculos denique ipsos non habere. Quid enim potest esse tam apertum, tam confessum, tamque perspicuum, quum oculos in coelum sustuleris, et quae sunt infra circaque lustraveris, quam esse aliquod numen praestantissimae mentis, quo omnis natura inspiretur, moveatur, alatur, gubernetur? Coelum ipsum vide. Quam late tenditur! quam rapide volvitur! vel, quod in noctem astris distinguitur, vel, quod in diem sole lustratur: jam scies, quam sit in eo summi moderatoris mira et divina libratio. Vide et annum ut solis ambitus faciat: et mensem vide ut luna auctu, senio, labore circumagat. Quid tenebrarum et luminis dicam recursantes vices, ut sit nobis operis et quietis alterna reparatio? Reliquenda vero astrologis prolixior de sideribus oratio vel quod regant cursum navigandi, vel quod arandi metendique tempus inducant; quae singula, non modo, ut crearentur, fierent, disponerentur, summi opificis et perfectae rationis eguerunt, verum etiam sentiri, perspici, intelligi, sine summa solertia et ratione non possunt. Quid quum ordo temporum ac frugum stabili varietate distinguitur, nonne auctorem suum parentemque testatur ver aeque cum suis floribus, et aestas cum suis messibus, et autumni maturitas grata, et hiberna olivitas necessaria? Qui ordo facile turbaretur, nisi maxima ratione consisteret. Jam providentiae quantae, ne hiems sola glacie ureret, aut sola aestas ardore torreret, autumni et veris inserere medium temperamentum, ut per vestigia sua anni revertentis occulti et innoxii transitus laberentur. Mari intende: lege littoris stringitur. Quidquid arborum est vide, quam e terrae visceribus animatur. Aspice Oceanum: refluit reciprocis aestibus. Vide fontes: manant venis perennibus; fluvios intuere: eunt semper exercitis lapsibus. Quid loquar apte disposita recta montium collium flexa, porrecta camporum? quidve animantium loquar adversus sese tutelam multiformem? alias armatas cornibus, alias dentibus septas, et fundatas ungulis, et spicatas aculeis: aut pedum celeritate liberas, aut elatione pinnarum? Ipsa praecipue formae nostrae pulchritudo Deum fatetur artificem, status rigidus, vultus erectus, oculi in summo, velut in specula, constituti, et omnes caeteri sensus velut in arce compositi.
