Caput XVIII
Longum est ire per singula: nihil in homine membrorum est, quod non et necessitatis causa sit, et decoris: et quod magis mirum est, eadem figura omnibus, sed quaedam unicuique lineamenta deflexa. Sic et similes universi videmur, et inter se singulis dissimiles invenimur. Quid nascendi ratio? Quid cupido generandi? Nonne a Deo data est? et ut ubera partu maturescente lactescant, et ut tener foelus ubertate lactei roris adolescat? Nec universitati solummodo Deus, sed et partibus consulit. Britannia sole deficitur, sed circumfluentis maris tepore recreatur: Aegypti siccitatem temperat Nilus amnis: colit Euphrates Mesopotamiam: pro imbribus pensat Indus, et serere Orientem dicitur et rigare. Quod si ingressus aliquam domum, omnia exculta, disposita, ornata vidisses, utique praeesse ei crederes dominum, et illis bonis rebus multo esse meliorem: ita in hac mundi domo, cum coelum terramque perspicias, providentiam, ordinem, legem, crede esse universitatis dominum parentemque ipsis sideribus et totius mundi partibus pulchriorem. Ni forte, quoniam de providentia nulla dubitatio est, inquirendum putas, utrum unius imperio, an arbitrio plurimorum coeleste regnum gubernetur: quod ipsum non est multi laboris aperire cogitanti imperia terrena, quibus exempla utique de coelo: quando umquam regni societas aut cum fide coepit, aut sine cruore discessit? Omitto Persas, de equorum hinnitu augurantes principatum; et Thebanorum permortuam fabulam, transeo: ob pastorum et casae regnum de geminis memoria notissima est; generi et soceri bella toto orbe diffusa sunt: et tam magni imperii duos fortuna non cepit. Vide caetera: rex unus apibus, dux unus gregibus, in armentis rector unus: tu in coelo summam potestatem dividi credas, et scindi veri illius ac divini imperii totam potestatem? cum palam sit parentem omnium Deum nec principium habere, nec terminum; qui nativitatem omnibus praestet, sibi perpetuitatem, qui ante mundum fuerit sibi ipse pro mundo; qui universa, quaecumque sunt, verbo jubet, ratione dispensat, virtute consummat. Hic nec videri potest, visu clarior est; nec comprehendi, tactu purior est; nec aestimari, sensibus major est, infinitus, immensus, et soli sibi, tantus quantus est, notus; nobis vero ad intellectum pectus angustum est; et ideo sic eum digne aestimamus dum inaestimabilem dicimus. Eloquar quemadmodum sentio; magnitudinem Dei qui se putat nosse, minuit; qui non vult minuere, non novit. Nec nomen Deo quaeras, Deus nomen est. Illic vocabulis opus est cum per singulos propriis appellationum insignibus multitudo dirimenda est: Deo, qui solus est, Dei vocabulum totum est. Quem si patrem dixero, terrenum opineris; si regem, carnalem suspiceris; si dominum, intelliges utique mortalem. Aufer additamenta nominum, et perspicies ejus claritatem. Quid? quod omnium de isto habeo consensum: audio vulgus, quum ad coelum manus tendunt, nihil aliud quam DEUM dicunt; et, DEUS MAGNUS EST; et, DEUS VERUS EST, et, SI DEUS DEDERIT. Vulgi iste naturalis sermo est, an Christiani confitentis oratio? et qui Jovem principem volunt, falluntur in nomine, sed de una potestate consentiunt. Audio poetas quoque "unum patrem divum atque hominum" praedicantes, et "talem esse mortalium mentem qualem parens omnium diem duxerit."
