Caput primum
ARGUMENTUM. — Ab ipso dialogi exordio, narrat Minucius quam jucunda eorum quae sibi cum Octavio, dum apud se Romae ageret, contigerant, ac potissimum hujusce disputationis recordatione oblectaretur.
COGITANTI mihi, et cum animo meo Octavii, boni et fidelissimi contubernalis, memoriam recensenti, tanta dulcedo et affectio hominis inhaesit, ut ipse quodammodo mihi viderer in praeterita redire, non ea quae jam transacta et decursa sunt, recordatione revocare. Ita ejus contemplatio, quantum subtracta est oculis, tantum pectori meo, ac pene intimis sensibus, implicata est. Nec immerito discedens vir eximius et sanctus immensum sui desiderium nobis reliquit: utpote quum et ipse tanto nostri semper amore flagraverit, ut et in ludicris et seriis pari mecum voluntate concineret, eadem vellet vel nollet. Crederes unam mentem in duobus fuisse divisam: sic solus in amoribus, conscius ipse, socius in erroribus, et quum, discussa caligine, de tenebrarum profundo in lucem sapientiae et veritatis emergerem, non respuit comitem, sed, quod est gloriosius, praecucurrit. Itaque, cum per universam convictus nostri et familiaritatis aetatem mea cogitatio volveretur, in illo praecipue sermone ejus mentis meae resedit intentio, quo Caecilium, superstitiosis vanitatibus etiam nunc inhaerentem, disputatione gravissima ad veram religionem reformavit.