Caput XXIII
ARGUMENTUM. — Quamvis ethnici reges suos mortales agnoscant, illos tamen deos fingunt, vel ipsis invitis; non ad fidem numinis, sed ad honorem emeritae posteritatis. Atqui verus Deus neque ortum habet neque occasum. Deorum deinde imagines et simulacra Octavius exagitat.
Otiosum est ire per singulos et totam seriem generis istius explicare, quum in primis parentibus probata mortalitas in caeteros ipso ordine successionis influxerit: nisi forte post mortem deos fingitis, et, pejerante Proculo, deus Romulus, et Juba, Mauris volentibus, deus est, et divi caeteri reges, qui consecrantur, non ad fidem numinis, sed ad honorem emeritae potestatis. Invitis his denique hoc nomen adscribitur: optant in homine perseverare; fieri se deos metuunt, etsi jam senes, nolunt. Ergo nec de mortuis dii sunt, quoniam Deus mori non posset [impr. potest]; nec de natis, quoniam moritur omne quod nascitur, divinum autem id est quod nec ortum habet nec occasum. Cur enim, si nati sunt, non hodieque nascuntur? nisi forte jam Jupiter senuit et partus in Junone defecit, et Minerva canuit antequam peperit. An ideo cessavit ista generatio, quoniam nulla hujusmodi fabulis praebetur adsensio? Caeterum, si dii creare possent, interire non possent; plures totis [impr. natis] hominibus deos haberemus, ut jam eos nec coelum contineret, nec aer caperet, nec terra gestaret: unde manifestum est homines illos fuisse quos et natos legimus et mortuos scimus. Quis ergo dubitat horum imagines consecratas vulgus orare et publice colere? dum opinio et mens imperitorum artis concinnitate decipitur, auri fulgore praestringitur, argenti nitore et candore eboris hebetatur. Quod si in animum quis inducat tormentis quibus et quibus machinis simulacrum omne formetur, erubescet timere se materiem ab artifice, ut deum faceret, illusam. Deus enim ligneus, rogi fortasse vel infelicis stipitis portio, suspenditur, caeditur, dolatur, runcinatur; et deus aureus, vel argenteus, de immundo vasculo saepius, ut factum Aegyptio regi, conflatur, tunditur malleis et incudibus figuratur; et lapideus caeditur, scalpitur et ab impurato homine laevigatur; nec sentit suae nativitatis injuriam, ita ut nec postea de vestra veneratione culturam: nisi forte nondum deus saxum est, vel lignum, vel argentum. Quando igitur hic nascitur? ecce funditur, fabricatur, sculpitur; nondum deus est: ecce plumbatur, construitur, erigitur; nec adhuc deus est: ecce ornatur, consecratur, oratur: tunc postremo deus est quum homo illum voluit et dedicavit.
