Caput XXV
ARGUMENTUM. — Dehinc ostendit a Caecilio perperam jactitari Romanos qui totius orbis imperio potiti fuerint hujusmodi superstitionibus rite observatis. Atqui Romani in ortu suo et scelere collecti et immanitatis terrore creverunt. Igitur Romani non ideo tanti quod religiosi, sed quod impune sacrilegi.
At tamen ista ipsa superstitio Romanis dedit, auxit, fundavit imperium, quum non tam virtute, quam religione et pietate pollerent; nimirum insignis et nobilis justitia Romana ab ipsis imperii nascentis incunabulis auspicata est. Nonne in ortu suo et scelere collecti, et muniti immanitatis suae terrore creverunt? nam asylo prima plebs congregata est: confluxerant perditi, facinorosi, incesti, sicarii, proditores: et ut ipse Romulus, imperator et rector, populum suum facinore praecelleret, parricidium fecit. Haec prima sunt auspicia religiosae civitatis. Mox alienas virgines jam desponsatas, jam destinatas, et nonnullas de matrimonio mulierculas, sine more, rapuit, violavit, illusit; et cum earum parentibus, id est cum soceris suis, bellum miscuit, propinquum sanguinem fudit. Quid irreligiosius, quid audacius, quid ipsa sceleris confidentia tutius? Jam finitimos agro pellere; civitates proximas evertere cum templis et altaribus, captos cogere; damnis alienis et suis sceleribus adolescere, cum Romulo, regibus caeteris et postremis ducibus disciplina communis est. Ita quidquid Romani tenent, colunt, possident, audaciae praeda est, templa omnia de manubiis, id est de ruinis urbium, de spoliis deorum, de caedibus sacerdotum. Hoc insultare et illudere est, victis religionibus servire, et captivas eas post victorias adorare. Nam adorare quae manu ceperis, sacrilegium est consecrare, non numina. Toties ergo Romanis impiatum est, quoties triumphatum; tot de diis spolia, quot de gentibus et tropaea. Igitur Romani non ideo tanti, quod religiosi, sed quod impune sacrilegi. Neque enim potuerunt in ipsis bellis deos adjutores habere, adversus quos arma rapuerunt: et quos postulaverant, detriumphatos colere coeperunt. Quid autem isti dii pro Romanis possunt, qui nihil pro suis adversus eorum arma valuerunt? Romanorum enim vernaculos deos novimus; Romulus, Picus. Tiberinus, et Consus, et Pilumnus, ac Polumnus. Cloacinam Tatius et invenit et coluit; Pavorem Hostilius atque Pallorem; mox a nescio quo Febris dedicata. Haec alumna urbis istius superstitio, morbi et malae valetudines: sane et Acca Laurentia, et Flora, meretrices propudiosae, inter morbos Romanorum et deos computandae. Isti scilicet adversus caeteros, qui in gentibus colebantur. Romanorum imperium protulerunt. Neque enim eos adversum suos homines vel Mars Thracius, vel Jupiter Creticus, vel Juno nunc Argiva, nunc Samia, nunc Poena; nunc [impr. vel] Diana Taurica, vel mater Idaea, vel Aegyptia illa, non numina, sed portenta, juverunt. Nisi forte apud istos major castitas virginum, aut religio sanctior sacerdotum; quum pene in pluribus virginibus, et quae inconsultius se viris miscuissent, Vesta sane nesciente, sit incestum vindicatum; in residuis impunitatem fecerit non castitas tutior, sed impudicitia felicior. Ubi autem magis a sacerdotibus, quam inter aras et delubra, conducuntur stupra, tractantur lenocinia, adulteria meditantur? frequentius denique in aedituorum cellulis, quam in ipsis lupanaribus, flagrans libido defungitur. Et tamen ante eos. Deo dispensante, diu regna tenuerunt Assyrii, Medi, Persae, Graeci etiam, et Aegyptii, quum Pontifices, et Arvales, et Salios, et Vestales, et Augures non haberent, nec pullos cavea reclusos, quorum cibo vel fastidio respublica summa regeretur.
