Caput XXVII
ARGUMENTUM. — Quod ut solide praestet, rem alterius et a prima sua origine repetit. Nimirum erroris fons iste: daemones sub statuis et imaginibus delitescunt, commorantur in fanis, extorum fibras animant, avium volatus gubernant, sortes regunt, oracula fundunt, falsis involuta responsis. Verumtamen haec non a Deo, sed a se ipsis facta fuisse fateri coguntur, quum a Christianis per Deum verum adjurati ab obsessis corporibus fugantur. Hinc vero Christianos de Proximo fugitant; tantumque gentilium in eos excitant odium ut illos ante incipiant odisse, quam nosse, ne cognitos aut incitari possint aut damnare non possint.
Isti igitur impuri spiritus, daemones, ut ostensum a magis, a philosophis, et a Platone, sub statuis et imaginibus consecrati delitescunt, et afflatu suo auctoritatem, quasi praesentis numinis, consequuntur, dum inspirantur interim vatibus, dum fanis immorantur, dum nonnumquam extorum fibras animant, avium volatus gubernant, sortes regunt, oracula efficiunt falsis pluribus involuta. Nam et falluntur et fallunt, ut et nescientes sinceram veritatem, et quam sciunt, in perditionem sui non confitentes. Sic a coelo deorsum gravant, et a Deo vero ad materias avocant, vitam turbant, omnes inquietant, irrepentes etiam corporibus occulte, ut spiritus tenues, morbos fingunt, terrent mentes, membra distorquent, ut ad cultum sui cogant: ut nidore altarium, vel hostiis pecudum saginati remissis, quae constrinxerant curasse videantur. Hi sunt et furentes, quos in publicum videtis excurrere; vates et ipsi absque templo sic insaniunt, sic bacchantur, sic rotantur. Par et in illis instigatio daemonis, sed argumentum dispar furoris. De ipsis etiam illa quae paulo ante tibi dicta sunt, ut Jupiter ludos repeteret ex somnio, ut cum equis Castores viderentur, ut cingulum matronae navicula sequeretur. Haec omnia sciunt plerique pars vestrum, ipsos daemonas de semetipsis confiteri, quoties a nobis et tormentis verborum et orationis incendiis de corporibus exiguntur. Ipse Saturnus, et Serapis, et Jupiter, et quidquid daemonum colitis, victi dolore, quod sunt eloquuntur: nec utique in turpitudinem sui, nonnullis praesertim vestrum assistentibus, mentiuntur. Ipsis testibus, esse eos daemonas, de se verum confitentibus credite. Adjurati enim per Deum verum et solum, inviti miseris corporibus inhorrescunt: et vel exsiliunt statim, vel evanescunt gradatim, prout fides patientis adjuvat, aut gratia curantis aspirat. Sic Christianos de proximo fugitant, quos longe in coetibus per vos lacessebant. Ideo inserti mentibus imperitorum, odium nostri serunt occulte per timorem: naturale est enim et odisse, quem timeas; et quem metueris, infestare, si possis. Sic occupant animos, et obstruunt pectora, ut ante nos incipiant homines odisse, quam nosse: ne cognitos aut imitari possint, aut damnare non possint.
