Caput XXVIII
ARGUMENTUM. — Neque odium solum, sed nefanda etiam illis inferunt crimina quae a nemine probari hactenus potuerunt. Sic est negotium daemonum. Ab ipsis enim rumor falsus et seritur et fovetur. Invictissime autem demonstrat Octavius Christianos sacrilegii, incestus, stupri, parricidii tam false insimulari, quam certum verumque erat eadem prorsus crimina, aut his omnino similia atque majora ab ipsismet ethnicis reapse committi.
Quam autem iniquum sit, incognitis et inexploratis, judicare, quod facitis; nobis ipsis poenitentibus credite: et nos enim idem fecimus, ut eadem vobiscum quondam adhuc caeci et hebetes sentiebamus, quasi Christiani monstra colerent, infantes vorarent, convivia incesta miscerent: nec intelligebamus ab his fabulas istas semper ventilari, et numquam vel investigari, vel probari, nec tanto tempore aliquem existere, qui proderet, non tantum facti veniam, verum etiam indicii gratiam consecuturum; malum autem adeo non esse, ut Christianus reus nec erubesceret, nec timeret, et unum solummodo, quod non ante fuerit, poeniteret. Nos tamen quum sacrilegos aliquos, et incestos, parricidas etiam, defendendos et tuendos suscipiebamus; hos nec audiendos in totum putabamus: nonnumquam etiam, miserantes eorum, crudelius saeviebamus, ut torqueremus confitentes ad negandum, videlicet ne perirent, exercentes in his perversam quaestionem, non quae verum erueret, sed quae mendacium cogeret. Et si quis infirmior, malo pressus et victus, Christianum se negasset, favebamus ei, quasi, ejerato nomine, jam omnia facta sua illa negatione purgaret. Agnoscitisne eadem nos sensisse et egisse, quae sentitis et geritis? Quum, si ratio, non instigatio daemonis judicaret, urguendi magis, non ut diffiterentur se Christianos, sed ut de incestis stupris, de impiatis sacris, de infantibus immolatis faterentur. His enim et hujusmodi fabulis iidem daemones ad exsecrationis horrorem imperitorum aures adversus nos referserunt. Nec tamen mirum, quum hominum fama, quae semper insparsis mendaciis alitur, ostensa veritate, consumitur: sic est negotium daemonum; ab ipsis enim rumor falsus et seritur et fovetur. Inde est quod audire te dicis, caput asini rem nobis esse divinam. Quis tam stultus ut hoc colat? Quis stultior, ut hoc coli credat? nisi quod vos et totos asinos in stabulis, cum vestra vel Epona consecratis: et eosdem asinos cum Iside religiose devoratis: item boum capita et capita vervecum, et immolatis et colitis: de capro etiam et homine mixtos, et leonum et canum vultus, deos dedicatis. Nonne et Apen bovem cum Aegyptiis adoratis et pascitis? nec eorum sacra damnatis instituta serpentibus, crocodilis, belluis caeteris, et avibus, et piscibus, quorum aliquem deum si quis occiderit, etiam capite punitur. Iidem Aegyptii cum plerisque vobiscum non magis Isidem, quam ceparum acrimonias metuunt: nec Serapidem magis, quam strepitus per pudenda corporis expressos contremiscunt. Etiam ille qui de adoratis sacerdotis virilibus adversum nos fabulatur, tentat in nos conferre quae sua sunt. Ista enim impudicitiae eorum forsitan sacra sint, apud quos sexus omnis membris omnibus prostat, apud quos tota impudicitia vocatur urbanitas; qui scortorum licentiae invident, qui medios viros lambunt, libidinoso ore inguinibus inhaerescunt: homines malae linguae, etiamsi tacerent; quos prius taedescit impudicitiae suae, quam pudescit. Proh nefas! id in se mali facinoris admittunt quod nec aetas potest pati mollior, nec cogi servitus durior.
