Caput XXX
ARGUMENTUM. — Impudentissimam quoque esse de potato a Christianis infantis a se occisi sanguine calumniam evincit Octavius. Ethnici vero, inquit, et pueros recens natos crudeliter exponunt et priusquam nascantur, crudeli necant abortu. Christianis homicidium nec videre fas, nec audire.
Illum jam velim convenire qui initiari nos dicit aut credit de caede infantis et sanguine. Putas posse fieri ut tam molle, tam parvulum corpus fata vulnerum capiat? ut quisquam illum rudem sanguinem novelli, et vixdum hominis caedat, fundat, exhauriat? Nemo hoc potest credere, nisi qui possit audere. Vos enim video procreatos filios nunc feris et avibus exponere, nunc adstrangulatos misero mortis genere elidere. Sunt quae in ipsis visceribus, medicaminibus et potis, originem futuri hominis exstinguant, et parricidium faciant antequam pariant. Et haec utique de deorum vestrorum disciplina descendunt; nam Saturnus filios suos non exposuit, sed voravit. Merito et ei in nonnullis Africae partibus a parentibus infantes immolabantur, blanditiis et osculo comprimente vagitum, ne flebilis hostia immoletur. Tauris etiam Ponticis et Aegyptio Busiridi ritus fuit hospites immolare, et Mercurio Gallos humanas vel inhumanas victimas caedere: Romani Graecum et Graecam, Gallum et Gallam, sacrificii viventes obruere; hodieque ab ab ipsis Latiaris Jupiter homicidio colitur; et, quod Saturni filio dignum est, mali et noxii hominis sanguine saginatur. Ipsum credo docuisse sanguinis foedere conjurare Catilinam, et Vellonam sacrum suum haustu humani cruoris imbuere; et comitialem morbum hominis sanguine, id est morbo graviore, sanare. Non dissimiles et qui de arena feras devorant illitas et infactas cruore, vel membris hominis et viscere saginatas. Nobis homicidium nec videre fas, nec audire; tantumque ab humano sanguine cavemus, ut nec edulium pecorum in cibis sanguinem noverimus.
