Caput XXXI
ARGUMENTUM. — Ab omni etiam verisimilitudine tam alienum est quod Christianis objicitur, pollutum incesto convivium, quam constat incesti reos revera esse gentiles; Christianorum convivia non tantum pudica, sed et sobria. Tantum denique abest incesti cupido, ut nonnullis rubori sit etiam pudica conjunctio.
Et de incesto convivio fabulam grandem adversum nos daemonum cotio [impr. coitio vel concio] mentita est, ut gloriam pudicitiae deformis infamiae aversione [impr. adspersione] macularet, ut ante exploratam veritatem homines a nobis, terrore infandae opinionis, averteret: sic de isto et tuus Fronto, non, ut affirmator, testimonium fecit; sed convicium, ut orator, aspersit. Haec enim potius de vestris gentibus nata sunt. Jus est apud Persas misceri cum matribus; Aegyptiis et Athenis, cum sororibus legitima connubia: memoriae et tragoediae vestrae incestis gloriantur, quas vos libenter et legitis et auditis: sic et deos colitis incestos, cum matre, cum filia, cum sorore conjunctos. Merito igitur incestum penes vos saepe deprehenditur, semper admittitur; etiam nescientes miseri potestis in illicita proruere, dum Venerem promisce spargitis, dum passim liberos seritis, dum etiam domi natos alienae misericordiae frequenter exponitis, necesse est in vestros recurrere, in filios inerrare. Sic incesti fabulam nectitis, etiam quum conscientiam non habetis. Ad nos pudorem non facie sed mente praestamus. Unius matrimonii vinculo libenter inhaeremus, cupiditate procreandi aut unam scimus, aut nullam. Convivia non tantum pudica colimus, sed et sobria: nec enim indulgemus epulis, aut convivium mero ducimus; sed gravitate hilaritatem temperamus, casto sermone, corpore castiore; plerique inviolati corporis virginitate perpetua fruuntur potius quam gloriantur: tantum denique abest incesti cupido, ut nonnullis rubori sit etiam pudica conjunctio. Nec de ultima statim plebe consistimus, si honores vestros et purpuras recusamus: nec fastidiosi [impr. factiosi] sumus, si omnes unum bonum sapimus, eadem congregati quiete qua singuli: nec in angulis garruli, si audire nos publice aut erubescitis, aut timetis. Et quod in dies nostri numerus augetur, non est crimen erroris, sed testimonium laudis. Nam in pulchro genere vivendi et praestat et perseverat suus, et accrescit alienus. Sic nos denique, non notaculo corporis, ut putatis, sed innocentiae ac modestiae signo facile dignoscimus: sic mutuo, quod doletis, amore diligimus, quoniam odisse non novimus: sic nos, quod invidetis, FRATRES vocamus, ut unius Dei parentis homines, ut consortes fidei, ut spei cohaeredes. Vos enim nec invicem agnoscitis, et in mutua odia saevitis: nec fratres vos, nisi sane ad parricidium recognoscitis.
