Caput XXXIV
ARGUMENTUM. — Nihil autem mirum si mundus hic igne tandem sit absumendus, omnia siquidem quae initium, eadem et finem habent. Neque a sententia de mundi incendio abhorrent antiqui philosophi. Constat tamen Deum posse hominem quem ex nihilo finxit, ex morte excitare ad vitam. Resurrectionem autem futuram omnis natura meditatur.
Caeterum, de incendio mundi, aut improvisum ignem cadere, aut difficile non credere, vulgaris erroris est. Quis enim sapientium dubitat, quis ignorat, omnia quae orta sunt, occidere; quae facta sunt, interire? coelum quoque, cum omnibus quae coelo continentur, ita, ut coepisse, desinere? fontium dulcis aqua maria nutrire, in vim ignis abiturum? Stoicis constans opinio est quod, consumpto humore, mundus hic omnis ignescat; et Epicureis, de elementorum conflagratione et mundi ruina, eadem ipsa sententia est. Loquitur Plato partes orbis nunc inundare, dicit nunc alternis vicibus ardescere; et, quum ipsum mundum perpetuum et insolubilem diceret esse fabricatum, addit tamen ipsi artifici, Deo soli et solubilem et esse mortalem. Ita nihil mirum est, si ista moles ab eo quo exstructa est, destruatur. Animadvertis philosophos eadem disputare quae dicimus, non quod nos simus eorum vestigia subsecuti, sed quod illi, de divinis praedicationibus Prophetarum, umbram interpolatae veritatis imitati sint. Sic etiam conditionem renascendi, sapientium clariores, Pythagoras primus, et praecipuus Plato, corrupta et dimidiata fide, tradiderunt: nam, corporibus dissolutis, solas animas volunt et perpetuo manere, et in alia nova corpora saepius commeare. Addunt istis et illa ad retorquendam veritatem, in pecudes, aves, belluas, hominum animas redire. Non philosophi sane studio, sed mimico vitio digna ista sententia est. Sed ad propositum satis est etiam in hoc sapientes vestros, in aliquam modum nobiscum consonare. Caeterum, quis tam stultus aut brutus est ut audeat repugnare hominem a Deo, ut primum potuisse fingi, ita posse denuo reformari? nihil esse post obitum, et ante ortum nihil fuisse; sicut de nihilo nasci licuit, ita de nasci licere reparari? Porro difficilius est id quod non sit incipere, quam id quod fuerit iterare. Tu perire et Deo credis, si quid oculis nostris hebetibus subtrahitur? Corpus omne, sive arescit in pulverem, sive in humorem solvitur, vel in cinerem comprimitur, vel in nidorem tenuatur, subducitur nobis; sed Deo, elementorum custodia reservatur. Nec, ut creditis, ullum damnum sepulturae timemus, sed veterem et meliorem consuetudinem humandi frequentamus. Vide adeo quam, in solatium nostri, resurrectionem futuram omnis natura meditetur! Sol demergit et nascitur, astra labuntur et redeunt, flores occidunt et reviviscunt, post senium arbusta frondescunt, semina non nisi corrupta revirescunt: ita corpus in saeculo, ut arbores in hyberno, occultant virorem ariditate mentita. Quid festinas, ut cruda adhuc hyeme reviviscat et redeat? expectandum nobis etiam corporis ver est. Nec ignoro plerosque, conscientia meritorum, nihil se esse post mortem magis optare quam credere: malunt enim exstingui penitus, quam ad supplicia reparari. Quorum error augetur, et in saeculo libertate remissa, et Dei patientia maxima: cujus quanto judicium tardum, tanto magis justum est.
