Caput XXXV
ARGUMENTUM. — Ostendit deinde Octavius justos piosque homines sempiterna felicitate donandos, injustos vero poenis afficiendos aeternis. Tum luculenter demonstrat multo sanctiores esse Christianorum mores quam ethnicorum.
Et tamen admonentur homines, doctissimorum [impr. libris] et carminibus poetarum, illius ignei fluminis, et de Stygia palude saepius ambientis ardoris, quae cruciatibus aeternis praeparata, et daemonum indiciis et de oraculis Prophetarum cognita tradiderunt. Et ideo apud eos etiam ipse rex Jupiter per torrentes ripas et atram voraginem jurat religiose; destinatam enim sibi cum suis cultoribus poenam, praescius, perhorrescit. Nec tormentis aut modus ullus, aut terminus. Illic sapiens ignis membra urit et reficit; carpit et nutrit, sicut ignes fulminum corpora tangunt, nec, absumunt; sicut ignes Hennei montis et Lesui montis [impr. Aetnae et Vesuvii montis], et ardentium ubique terrarum flagrant, nec erogantur: ita poenale illud incendium non damnis ardentium pascitur, sed inexesa corporum laceratione nutritur. Eos autem merito torqueri qui Deum nesciunt, ut impios, ut injustos, nisi profanus, nemo deliberat, cum Parentem omnium et omnium Dominum non minoris sceleris sit ignorare quam laedere. Et quamquam imperitia Dei sufficiat ad poenam, ita ut notitia prosit ad veniam, tamen, si vobiscum Christiani comparemur, quamvis in nonnullis disciplina nostra minor est, multo tamen vobis meliores deprehendemur. Vos enim adulteria prohibetis, et facitis; nos uxoribus nostris solummodo viri nascimur: vos scelera admissa punitis; apud nos et cogitare, peccare est: vos conscios timetis, nos etiam conscientiam solam, sine qua esse non possumus. Denique de vestro numero carcer exaestuat: Christianus ibi nullus, nisi aut reus suae religionis, aut profugus.
