Caput XXXVI
ARGUMENTUM. — Nec minus perspicue docet fatum nihil aliud esse quam quod fatum est Deus. Mens libera est, et ideo actus hominis, non nativitas judicatur. Posthaec manifestissimam facit, exprobratam Christianis pauperiem, non infamiam esse, sed gloriam; et quod corporis mala patiantur, non esse poenam, sed militiam.
Nec de fato quisquam aut solatium captet, aut excuset eventum. Sit sortis fortunae, mens tamen libera est: et ideo actus hominis, non dignitas judicatur. Quid enim aliud est fatum quam quod de unoquoque nostrum Deus fatum est? qui quum possit praescire materiam, pro meritis et qualitatibus singulorum etiam fata determinat. Ita in nobis non genitura plectitur, sed ingenii natura punitur. Ac de fato satis: vel si pauca pro tempore, disputaturi alias et uberius et plenius. Caeterum, quod plerique pauperes dicimur, non est infamia nostra, sed gloria: animus enim, ut luxu solvitur, ita frugalitate firmatur: et tamen, quis potest pauper esse, qui non eget, qui non inhiat alieno, qui Deo dives est? magis pauper ille est qui, quum multa habeat, plura desiderat. Dicam tamen, quemadmodum sentio: nemo tam pauper potest esse, quam natus est. Aves sine patrimonio vivunt, et in diem pascua pascuntur: et haec nobis tamen nata sunt: quae omnia, si non concupiscimus, possidemus. Igitur, ut qui viam terit, eo felicior quo levior incedit, ita beatior in hoc itinere vivendi, qui paupertate se sublevat, non sub divitiarum onere suspirat. Et tamen facultates, si utiles putaremus, a Deo posceremus: utique indulgere posset aliquantum, cujus est totum. Sed nos contemnere malumus opes quam continere; innocentiam magis cupimus, magis patientiam flagitamus; malumus nos bonos esse quam prodigos. Et, quod corporis humana vitia sentimus et patimur, non est poena, militia est. Fortitudo enim infirmitatibus roboratur, et calamitas saepius disciplina virtutis est. Vires denique et mentis et corporis sine laboris exercitatione torpescunt: omnes adeo vestri viri fortes, quos in exemplum praedicatis, aerumnis suis incluti floruerunt. Itaque et nobis Deus nec non potest subvenire, nec despicit, quum sit et omnium rector et amator suorum; sed in adversis unumquemque explorat et examinat: ingenium singolorum periculis pensitat; usque ad extremam mortem, voluntatem hominis sciscitatur, nihil sibi posse perire securus. Itaque, ut aurum ignibus, sic nos discriminibus arguimur.
