Caput XXXVIII
ARGUMENTUM. — Ab Idolothytis quoque iidem abstinent, ne quis eos existimet aut cedere daemoniis, aut suae religionis pudere. Non omnem vero florum colorem odoremque aspernantur. Sparsis enim, solutis ac mollibus uti solent, ac sertis colla complecti; sed mortui caput coronare, superfluum et inutile censent. Eadem etiam tranquillitate qua vivunt, sepeliunt mortuos, coronam aeternae felicitatis certissima spe exspectantes. Vera igitur eorum religio, rejectis gentilium superstitionibus, ab omnibus est suscipienda.
Quod vero sacrificiorum reliquias et pocula delibata contemnimus, non confessio timoris est, sed verae libertatis assertio. Nam, etsi omne quod nascitur, ut inviolabile Dei munus, nullo opere corrumpitur, abstinemus tamen, ne quis existimet aut daemoniis, quibus libatum est, cedere, aut nostrae religionis pudere. Quis autem ille qui dubitat vernis indulgere nos floribus, quum capiamus et rosam veris et lilium, et quidquid aliud in floribus blandi coloris et odoris est? His enim et sparsis utimur mollibus ac solutis, et sertis colla complectimur. Sane, quod caput non coronamus, ignoscite. Auram boni floris naribus ducere, non occipitio capillisve solemus haurire. Nec mortuos coronamus. Ego vos in hoc magis miror, quemadmodum tribuatis exanimi, aut non sentienti, facem, aut non sentienti, coronam; quum et beatus non egeat, et miser non gaudeat floribus. At enim nos exsequias adornamus eadem tranquillitate qua vivimus. Nec annectimus arescentem coronam, sed a Deo aeternis floribus vividam sustinemus, qui et modesti, Dei nostri liberalitate securi, spem futurae felicitatis, fide praesentis ejus majestatis animamur. Sic et beati resurgimus, et futuri contemplatione viam vivimus. Proinde Socrates, scurra atticus, viderit, nihil se scire confessus, testimonio licet fallacissimi daemonis gloriosus: Arcesilas quoque et Carneades, et Pyrrho, et omnis Academicorum multitudo deliberet: Simonides etiam, in perpetuum, comprehendi nec [vulg. comperendinet;] Philosophorum supercilia contemnimus, quos corruptores et adulteros novimus et tyrannos; et semper adversus sua vitia facundos. Nos, non habitu, sapientiam, sed mente, praeferimus: non eloquimur magna, sed vivimus: gloriamur nos consecutos; quod illi, summa intentione, quaesiverunt, nec invenire potuerunt. Quid ingrati sumus? quid nobis invidemur, si veritas Divinitatis, nostri temporis aetate, maturuit? Fruamur bono nostro, et recti sententiam temperemus: cohibeatur superstitio, impietas expietur, vera religio reservetur.
