Caput IV
ARGUMENTUM. — Subtristis Caecilius de hujusmodi objurgatione qua sui causa Octavius Minucium perstrinxit, petit ut sibi cum Octavio de suae religionis veritate disputare liceat. Annuit cum socio suo Octavius, ac medius inter Caecilium et Octavium sedet Minucius.
Igitur, quum omnes hac spectaculi voluptate caperemur, Caecilius nihil intendere, neque de contentione ridere; sed tacens, anxius, segregatus, dolere nescio quid vultu fatebatur. Cui ego: Quid hoc est rei? cur non agnosco, Caecili, alacritatem tuam illam? et illam oculorum etiam in seriis hilaritatem requiro? Tum ille: Jamdudum me Octavii nostri acriter angit et remordet oratio, qua, in te invectus, objurgavit negligentiae, ut me dissimulanter gravius argueret inscientiae. Itaque progrediar ulterius: de toto et integro mihi cum Octavio res est. Si placet ut ipsius sectae homo cum eo disputem, jam profecto intelliget facilius esse in contubernalibus disputare, quam conserere sapientium modo; modo in istis ad tutelam balnearum jactis, et in altum procurrentibus petrarum obicibus residamus, ut et requiescere de itinere possimus et intentius disputare. Et cum dicto ejus assedimus ita ut me ex tribus medium lateris ambitione protegerent; nec hoc obsequii fuit, aut ordinis aut honoris, quippe cum amicitia pares semper aut accipiat aut faciat, sed ut arbiter, et utrique proximus, aures darem, et disceptantes duos medius segregarem, Tum sic Caecilius exorsus est:
