Caput V
ARGUMENTUM. — Disputationem suam aggreditur Caecilius: et primum quidem omnia in rebus humanis dubia et incerta; adeoque dolendum quod Christiani, rudes plerumque et illitterati, de summa rerum ac divina majestate aliquid certi decernere audeant; hinc nulla providentia mundum regi arguit, concluditque satius esse traditis religionibus adhaerere.
Quamquam tibi, Marce frater, de quo maxime quaerimus, non sit ambiguum, utpote quum, diligenter in utroque vivendi genere versatus, repudians alterum, [alterum] comprobans; in praesentiarum tamen ita tibi informandus est animus, ut libram teneas aequissimi judicis, nec in alteram partem propensus incumbas, ne non tam ex nostris disputationibus nata sententia, quam ex tuis sensibus prolata videatur. Proinde, si mihi, quasi novus aliqui et quasi ignarus partis utriusque, considas, nullum negotium est patefacere omnia in rebus humanis dubia, incerta, suspensa, magisque omnia verisimilia quam vera. Quo magis mirum est nonnullos taedio investigandae penitus veritatis cuilibet opinioni temere succumbere, quam in explorando pertinaci diligentia perseverare. Itaque indignandum omnibus, indolescendum est, audere quosdam, et hoc studiorum rude [rudes], litterarum profanos, expertes artium etiam sordidarum, certum aliquid de summa rerum ac majestate decernere, de qua tot omnibus saeculis sectarum plurimarum usque adhuc ipsa philosophia deliberat. Nec immerito: quum tantum absit ab exploratione divina humana mediocritas, ut neque, quae supra nos coelo suspensa, sublata sunt, neque quae infra terram profunda, demersa sunt, aut scire sit datum, aut scrutari permissum, aut stuprari religiosum: et beati satis, satisque prudentes jure videamur si, secundum illud vetus Sapientis oraculum, nosmetipsos familiarius noverimus. Sed quatenus indulgentes insano atque inepto labori, ultra humilitatis nostrae terminos evagamur, et in terram projecti, coelum ipsum et ipsa sidera audaci cupiditate transcendimus, vel hunc errorem saltem, non vanis et formidolosis opinionibus implicemus. Sint principio omnium semina, natura in se coeunte, densata: quis hic auctor deus? sint fortuitis concursionibus totius mundi membra coalita, digesta, formata: quis deus machinator? Sidera licet ignis accenderit, et coelum licet sua materia suspenderit; licet terram fundaverit pondere, et mare licet influxerit e liquore; unde haec religio, unde formido, quae superstitio est? Homo, et animal omne quod nascitur, inspiratur et alitur, elementorum ut voluntaria concretio est, in quae rursum homo, et animal omne dividitur, solvitur, dissipatur, ita in fontem refluunt, et in semet omnia revolvuntur, nullo artifice, nec judice, nec auctore. Sic, congregatis ignium seminibus, soles alios atque alios semper splendere; sic exhalatis terrae vaporibus, nebulas semper adolescere: quibus densatis coactisque, nubes altius surgere: iisdem labentibus, pluvias fluere, flare ventos, grandines increpare: vel nimbis collidentibus, tonitrua mugire, rutilare fulgura, fulmina praemicare. Adeo passim cadunt, montes irruunt, arboribus incurrunt: sine delectu tangunt loca sacra et profana; homines noxios feriunt, saepe et religiosos. Quid tempestates loquar varias ac incertas? quibus, nullo ordine vel examine, rerum omnium impetus volutatur; in naufragiis, bonorum malorumque fata mixta, merita confusa; in incendiis, interitum convenire insontium nocentiumque; et, cum tabe pestifera coeli tractus inficitur, sine discrimine omnes deperire; et, cum belli ardore saevitur, meliores potius occumbere. In pace etiam, non tantum aequatur nequitia melioribus, sed et colitur: ut in pluribus nescias utrum sit eorum detestanda pravitas, an optanda felicitas. Quod si mundus divina providentia et alicujus numinis auctoritate regeretur, numquam mereretur Phalaris et Dionysius regnum, numquam Rutilius et Camillus exsilium, numquam Socrates venenum. Ecce arbusta frugifera, ecce jam seges cana, jam temulenta vindemia imbri corrumpitur, grandine caeditur: adeo aut incerta nobis veritas occultatur et premitur; aut, quod magis credendum est, variis et lubricis casibus, soluta legibus fortuna dominatur.
