§ 7
Iam si ad urbes ipsas ocujos tuos atque ora conuertas, celebritatem offendes omni solitudine tristiorem. paratur gladiatorius ludus, ut libidinem crudelium luminum sanguis oblectet. inpletur in sucum cibis fortioribus corpus, et aruinae toris 1P. 9 membroram2 moles robusta pinguescit, ut saginatus in poenam carius pereat. homo occiditur in hominis uoluptatem, et ut quis possit occidere, peritia est, usus est, ars est: scelus non tantum geritur sed docetur. quid potest inhumanius3, quid acerbius dici? disciplina est, ut perimere quis possit, et gloria est, quod perimit4 quid illud, oro te, quale est, ubi se feris obiciunt, quos nemo damnauit5, aetate integra, honesta satis forma, ueste pretiosa? umentes6 in ultroneum funus ornantur, malis suis miseri et gloriantur. pugnant ad bestias non crimine sed furore. spectant filios suos patres, frater in cauea et soror praesto est, et spectaculi licet pretium largior muneris adparatus amplificet, ut maeroribus suis mater intersit, hoc pro dolor mater et redimit. et in tam impiis spectaculis tamque diris esse se non putant oculis parricidas.
-
Apparatus: 1 sed quod v [^3 animae Ml est om. Bv 5 qui BM] pia- *[^tus W et] ac M 6 fiet B 7 grassanti* P, crasantis B] imperiosum pI, imperio suo [^B] 9 adque [^PM] inlustri. P' 10 malorum blandientium [^scripsit Erasmus] 11 opertis [^Bl,] opertas B saculi P crede te [^M] 12 excelsiorem [^B] 13 ipse [^M 8. I. m. 2] 14 contractibus W1 fluctuandis Wl turbinSP [^Cm. 2)] 15 tui quae P 16 maiori P gratnleris [^BMt,] gratularifl [^WP,] gratnlares [^Ml,] gratulaberis [^r] 19 [^ante] nirtns [^erasae 4 litt. in P] 20 adquirunt [^M'] 21 sae nitiae] uitiae [^B] 22 adque [^PM] 23 offendis MI, offendas r sollitudine [^M1,] sollicitndine [^BM'] tristi..orem P gladiatoris [^B,] gladiatoribus [^M] 25 insncum [^WV] arbinae W' tboris [^M, sed] th [^super ras. 2. litt]. (aruina assidui nidoris [^scripsit Erasmus; 'ita construendum:] et membrorum moles robusta toris aruinae pingnescit id [^est,]* ad toros aruinae, ↩
-
Sic! ↩
-
inhumanins ↩
-
perimite ↩
-
damnanit ↩
-
uiuentes ↩