§ 8
Conuerte hinc uultus ad diuersi spectaculi non minus paenitenda contagia: in theatris quoque conspicies, quod tibi et dolori sit et pudori. cothurnus est tragicus, prisca carmine facinora recensere: de parricidiis et incestis horror antiquus expressa ad imaginem ueritatis actione replicatur, ne saeculis transeuntibus exolescat quod aliquando commissum est. admonetur aetas omnis1 auditu fieri posse quod factum est. numquam aeui2 senio delicta moriuntur, numquam temporibus crimen obruitur, 3P. 10 numquam scelus obliuione sepelitur. exempla fiunt quae esse iam facinora destiterunt. tum delectat in mimis turpitudinum4 magisterio uel quid domi gesserit recognoscere uel quid gerere possit audire. adulterium discitur dum uidetur, et lenocinante ad uitia publicae auctoritatis malo quae pudica fortasse ad spectaculum matrona processerat, de spectaculo reuertitur inpudica. adhuc deinde morum quanta labes, quae probrorum fomenta, quae alimenta uitiorum5, histrionicis gestibus inquinari, uidere contra foedus iusque nascendi patientiam incestae turpitudinis elaboratam: euirantur mares, honor omnis et uigor sexus eneruati corporis dedecore mollitur plusque illic placet, quisque uirum in feminam magis fregerit. in laudem crescit ex crimine et peritior quo turpior iudicatur. spectatur hic pro nefas et libenter. quid non possit suadere qui talis est? mouet sensus, mulcet adfectus6, expugnat boni pectoris conscientiam fortiorem: nec deest probri blandientis auctoritas, ut auditu molliore pernicies hominibus obrepat. exprimunt inpudicam Venerem, adulterum Martem, louem illum suum non magis regno quam uitiis principem, in terrenos amores cum ipsis suis fulminibus ardentem, nunc in plumam oloris albescere, nunc aureo imbre defluere, nunc in puerorum pubescentium raptus ministri(auibus prosilire. quaere iam nunc, an possit esse qui spectat integer uel pudicus. deos suos, quos ueneratur, imitatur: fiunt miseris et religiosa delicta.
-
omnia ↩
-
acui ↩
-
Apparatus: ut tori [^et] aruinae [^sint corporis gladiatorum, non cibi Qronouius Diatrib]. in [^Statii Silu. p. 257. ed. Hand)] 1 sangui natos [^W] poena P 2 noluntatem [^W] 3 perita P' scelos Pl 4 sed et [^v] inumanius P aceruiua [^WPl] 5 peremere [^WlPperhimereilf] peremit [^WlPl] r, perimet [^Mx] 6 oro te [^om. P] hic ubi [^WB] 7 condemnauit ad bestias r 8 funus [^ex] f.ns [^P m. 2] 9 et om. [^v] crimine sed [^farore M1] 10 frater [^ex] fratrem [^M m. 2] canes est r 11 praecium P ampliflcat P, amplefecit [^Ml] 12 meroribus [^WPM] et [^M 8. i]. m. 2 redemit [^Pr] 13 in [^M. 8. I m. 2] tanquam diuenris r diris et funestis v 14 oculi [^v] 15 uultus tuos [^PMB] ad] a [^M] diuersis spectaculis [^M,] diuersa spectacula P1 16 quod swp. rtU. [^P m]. 3 17 coturnnfi [^WB] est [^M 8. l. m. 2] carmine facinora [^WB',] facinora carmine [^v,] carminum facinora [^PMB; cfr. Oronou. observ. p]. 569; carmine [^fort. delendum] 18 et de [^W] parricidis [^W'r] horror] error [^maluit Qronouim l. c]. antiquus [^ex] antius [^P m. 2] 19 ne [^ex] nec [^M] tn. [^2] 20 exsolescat [^WB] 22 numquam tcmporibus [^ab his incipit S] ↩
-
turpitndinum ↩
-
UÎtiorum ↩
-
adfootus ↩