• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Cyprien de Carthage (200-258) Ad Donatum (CSEL)
Finis

§ 14

Una igitur placida et fida tranquillitas, una solida et firma securitas, si qui ab his inquietantis saeculi turbinibus extractus1. salutaris portus statione fundetur: ad caelum oculos tollit a terris et ad Domini munus2 admissus ac Deo suo mente iam proximus, quidquid apud ceteros in rebus humanis sublime ac magnum 3P. 15 uidetar4, intra suam iacere conscientiam gloriatur. nihil adpetere iam, nihil desiderare de saeculo potest, qui saeculo maior est. 'quam stabilis, quam inconcussa tutela est, quam perennibus bonis caeleste praesidium, inplicantis mundi laqueis solui, in lucem immortalitatis aeternae de terrena faece purgari. uiderit, quae in nos prius infestantis inimici pernicies insidiosa grassata sit5 plus amare conpellimur, quod futuri sumus, dum et scire conceditur et damnare, quod eramus. nec ad hoc pretiis ant ambitu aut manu opus est, ut hominis summa uel dignitas uel potestas elaborata mole pariatur: et gratuitum de Deo munus et facile est. ut sponte sol radiat, dies luminat6, fons rigat, imber inrorat7, ita se spiritus caelestis infundit. postquam auctorem suum caelum intuens anima cognouit8, sole altior et hac omni terrena potestate sublimior id esse incipit, quod esse se credit.


  1. erlraotus ↩

  2. mnnus ↩

  3. Apparatus: 1 adque] ad quod P detestabilis [^ex] et est ab illis [^P m. 2] 4 adherere [^SW] 5 est [^alterum om. v] 8 inpertiunt [^W] 9 ne [^P 8. I. m]. » 10 nullus [^om. P] non nisi P 12 quantum uel [^ex] kan tu uel [^Pm. »] saltem [^S] 14 fulgentis 81 tutela] tela [^P] circumstant P1 15 illio [^W] metus] motus [^W] 17 manus [^P] 18 securus [^81] sinit [^ex] sit [^Sm. 2] 19 et [^om. W ille S,] ipse [^WPv] 20 blanditur ut fallat om. [^W post] fallat [^inserit] v: illicit ut occidat; [^efr. de habitu uirgmum cap. 21] 21 faenore [^ex] facinore [^P m. 2] nocendi [^W] di in [^ras]. 124 et [^ante] placida [^eras. in P] fida ... solida et [^om. P] firma et perpetuav 25 quis [^WPv] inquietantes S [^26 fundetur SW, fundaturP,] fundatus vr oculos suos P tollat v 28 quicquid [^W].  ↩

  4. Sic! ↩

  5. ait ↩

  6. lnminat ↩

  7. bJrorat ↩

  8. cognonit ↩

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Ad Donatum (CSEL)
Traductions de cette œuvre
Ad Donatum Comparer
An Donatus (BKV) Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité