• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Cyprian von Karthago (200-258) Ad Donatum Ad Donatum (CSEL)
Finis

§ 15

Tu tantum, quem iam spiritalibus castris caelestis militia signauit, tene incorruptam, tene sobriam religiosis uirtutibus disciplinam. sit tibi uel1 oratio adsidua2uel3 lectio. nunc cum Deo loquere, nunc Deus tecum. ille te praeceptis suis instruat, ille disponat. quem ille diuitem fecerit, nemo pauperem faciet. penuria esse nulla iam poterit, cum semel pectus caelestis sagina saturanerit4. iam tibi auro distincta laquearia et pretiosi marmoris crustis5uestita6 domicilia sordebunt, cum scieris te excolendum magis, te potius ornandum, domum tibi hanc esse potiorem, quam Dominus insedit templi uice, in qua Spiritus sanctus coepit habitare. pingamus hanc domum pigmentis innocentiae, luminamus7 luce iustitiae. non haec umquam8procumbet9 in lapsum senio uetustatis10, nec pigmento parietis aut auro exolescente foedabitur. caduca sunt, quaecumque fucata sunt, nec fiduciam praebent !possidentibus stabilem, quae possessionis non habeant ueritatem. 11P. 16 hoc manet cultu iugiter12 uiuido, honore integro, splendore diuturno13. aboleri non potest nec extingui, potest tantum in melius corpore redeunte formari.


  1. vel ↩

  2. adsidna ↩

  3. vel ↩

  4. Sic! ↩

  5. cmstis ↩

  6. nestita ↩

  7. Sic! ↩

  8. nmquam ↩

  9. procnmbet ↩

  10. netnstatis ↩

  11. Apparatus: 1 intra [^SP,] infra [^W; cfr. Oypr. ad Demetr. cap. 1:] intra conscientiam noetram tenere glorietur v 4 bonis affluens v solui] solus [^W] 5 inmortalitatia [^W] uiderit P, uidere [^MoreUius; sed cfr. Tcrtuli. ad Her-] mogenem [^c]. 1: sed niderit persona, cum doctrina mihi quaestio est, ad | 1[^Yakftt]. c. [^9.:] uiderit soloecismns, [^de virg. uel. c. 7] 8 praetiis [^S et sic] taepius 10 et] sed v gratutum S deojdnl S 11 inber [^S] 13 solo [^Wsed m marg. m. 2] sole 17 da ex dnõ S m. [^2] 18 da [^ex] dns [^S m. 2] 19 faciet] facit S 20 cum] cni v [^21 saturauit SWPv;] 22 acieres [^ex scires B] 24 templum Pl 29 habento veritatem] finnitatdm [^Y]  ↩

  12. iagiter ↩

  13. diutorno ↩

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Ad Donatum (CSEL)
Übersetzungen dieses Werks
Ad Donatum vergleichen
An Donatus (BKV) vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung