§ 4
Haec egomet saepe mecum. nam et ipse quam plurimis uitae prioris erroribus inplicatus tenebar, quibus exui me posse non 1P. 6 crederem: sic uitiis adhaerentibus obsecundans eram, desperatione meliorum malis meis uelut iam propriis ac uernaculis et fauebam. sed postquam undae genetalis auxilio superioris aeui labe detersa in expiatum pectus ac purum desuper se lumen infudit, postquam caelitus spiritu hausto in nonum me hominem natiuitas secunda reparauit, mirum in modum protinus confirmare se dubia, patere clausa, lucere tenebrosa, facultatem dare quod prius difficile uidebatur, geri posse quod inpossibile putabatur, ut esset agnoscere terrenum fuisse , quod prius carnaliter natum delictis obnoxium uiueret, Dei esse coepisse, quod iam Spiritus sanctus animaret. scis profecto et mecum pariter recognoscis, quid detraxerit nobis quidue contulerit mors ista criminum, uita uirtutum2. scis ipse, nec praedico. in proprias laudes odiosa iactatio est: quamuis non iactatum possit esse sed gratum, quicquid non uirtuti hominis adscribitur, sed de Dei munere praedicatur, ut iam non peccare esse , coeperit fidei, quod ante peccatum est, fuerit erroris humani. Dei est, inquam, Dei omne, quod possumus. inde uiuimus, inde pollemus, inde sumpto et concepto uigore hic adhuc positi futurorum indicia praenoscimus: sit tantum timor innocentiae custos, ut qui in mentes nostras indulgentiae caelestis adlapsu clementer Dominus influxit, in animi oblectantis 3P. 7 hospitio iusta operatione teneatur, ne accepta securitas indiligentiam pariat et uetus denuo hostis obrepat.
Apparatus: 1 ego] ergo [^Pamelius; codicum scripturam exhibet Augustinus] Serm. [^312, tom. V, p. 1256] ceca P 2 salo [^WMP',] solo PlJB oberantibus M2, operantibus [^Mt] 3 fluctuarer [^B] uitae] uiae [^coni]. Oxon. 5 michi [^B super] ut quis [^Mt m]. 2 : aque 6 possit Mx aque [^W,] que [^M] salutaris itineris [^M] 7 corporea [^Rigaltius post] licet [^sex litterae erasae] in [^W] 8 conpage] materia P qui] quid [^M,] cui [^Goulartias, ] quin [^r] inpossibiles P, [^inpossibilius M,,] inpossibilibus [^M7,] inpossibilis r agebam [^M] 9 est tanta [^vel] tanta est [^v] exsuatur [^WPl genuino B] 10 situm M1 [^obdurauit Ma B vel] at M] diu] interdiu [^Pv] 11 paenitus [^PM] 12 discet [^M] aepolaribus [^Mx] caenis [^WМI] 13 praeciosam uestem conspicuos [^Mx] in [^(ante] purpura) [^om. B] 14 deponet [^M] 15 oblectatur [^WM] ingloriosius [^B] 16 et [^ante] freq. [^add. inM m. 2 comitato Mx] 17 [^acminia Mx honestatur WM;,] honegtator M\ [^paenam WMB eolis Mt 18 uinulentia W] 20 et libido P 21 et [^WMBv,] ut [^Pv] ipsi [^M] quam [^om. August. I. c]. uitae [^mewo Augusthc. 22 priori B orroribus P] implicitus v [^eisui PB] ↩
uiitutum ↩
Apparatus: 1 sic] signis P et desperatione d 2 ueluti v uenaculis P [^et fauebam W, effauebam MB, fauebam Pr, offauebam Balusius,] adfauebam [^v et August. I. c]. 3 undae] mundi [^M] genitalis [^WP] 4 serenum [^add. post] pectus [^Baluzius] 6 [^post] reparauit [^desinit in M apographum primum (Mf), seqwur alteri apographo praemusum epistolium Ulud ficticium,] quod [^e codice Cambronensi primus edidit Pamelius:] DONATUS CTPHIANO CREDO TE retinere sanctissime Cypriane, quae nobis fuerit apud oratorem (oratores w) garrulitas, unus sensus, una cogitatio, indiuidua lectio (dilectio [^Baluzius)]. Quare non et in diuina lectione ita animis roboramur? aut non ea semper nobis fuit cogitatio, sicut promittebus (promittebamus v), ut simul crederemus caeperunt confirmare [^MB] 7 se [^om. M] 9 ag- [^nosciilf] 10 [^delectis Ml,] dilectisP1 11 scis P scis ipse [^B v] recognosces [^Ml] 13 predico in proprias laudes. Ociosa r 14 quidquid Pv 15 uirtuti] uirium [^B] de [^om. M] d.1 P 16 [^mper] ut [^Pm. 2:] quod non om. [^W] esse [^om. P] ceperit [^W] 17 est omne v 18 inde pollemus [^om. M] uignore [^B] 20 qui [^WVPBMI,] quia [^Mt,] quod v, dominus qui [^Pamelius] .21 influxit [^WMB,] infulsit [^PY,] inluxit [^Morelliuf ]* animo W, animis Mx oblectantes P1 ↩
